Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/108

Da Wikisource.
102 carminum quae supersunt

65ut te surripias igni sanctisque tuorum
te manibus credas longos victura per annos,
in sedesque velis tecum revocare priores
ausonias musas septemque revisere colles
atque pio cantu saltem recreare ruinas,
70tollere si nequeas, et priscum nomen avorum.
Ex urna veteri, cuius tu grandia cantas
bella, viri cineres emittunt mixta querelis
verba, quibus requiem poscunt humilesque perorant,
non igni mandare velis quam cannine famam
75ethereo renovas, iterumque per invia mundi
exilio religare senem, clara atque trophea.
Euboice rupes et circum litora Baias,
syrene scopulus, Bacho gratusque Vesevus
emittunt omnes gemitus tibi, diva, timentes;
80marmoreosque inter lapides sculptumque sepulcrum
tritones referunt, sit vox audita Roberti
magnanimi regis repetens promissa Petrarce,
ut sua sis nomenque suum per secula serves,
concessos memorans letos prò munere honores.
85Sed die: non audis, medio nunc carceris, egram
dum nudam viduam solam miseramque dolentem
se dicit natumque vocat Florentia frustra?
Si caput extuleris, fessam flentemque videbis,
carpentem manibus sparsos hinc inde capillos,
90pectora tundentem pugnis ac ora rigantem
unguibus infestis, pulla sub veste sedentem,
pulvere respersam putrí, Parcasque sorores
et celum sydusque malum crinemque resectum
ante diem Trivie lacerantem et numina dictis.
96Te solam cupiens, sperans te posse dolores
composuisse suos, quid, si te sentiat, oro,
in cinerem versam, facturam credis amentem?
In mortem furibunda ruet, nigrasque vocabit
orans Eumenidas rapiant maculentque per umbras
100quod fueras factura suum, si vita fuisset,