Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/111

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

viii. - autoepitafio 105

et dulci frueris Christo, fac fautor ut assis
nunc nate ceptumque pium tu numine firmes.
175Adde animos, ostende fugam retroque sequentes
pellito, ne possint carmen violare voraces
quod divum iam fronte gerit; quesoque benignus
ignoscas si, ut iussa minus serventur amici,
hortor sollicitus. Nosti sic Cesaris olim
180edicto magni pariter frustrata Maronis
in decus et laudem divine Eneidos: et tu
principis imperium mecum laudare solebas.

viii.

Autoepitafio.


Hac sub mole iacent cineres ac ossa Iohannis,
mens sedet ante Deum meritis ornata laborum
mortalis vite; genitor Boccaccius illi,
patria Certaldum, studium fuit alma poesis.