Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/148

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca
142 epistolarum quae supersunt

origine, sed a presulatu ravennatum maximo, quem circa trecentesimum et quinquagesimum Christi annum gessisse demonstrant, iniunctum asserunt, insuper affirmantes, in natali patria eum diem ultimum clausisse ac ibidem in basilica Cassiani martiris eius sepulcrum sacris honoribus ab incolis venerari: esto velint alii, eum Gregorii pape tempore, post sexcentesimum annum a quo Verbum caro factum est, una eum eodem vixisse pontifice et eiusdem tanquam collocutoris sui in suo Dialogo fieri tam crebra mentio ab eodem. Sed de hoc alias. Damianus autem origine vere extitit ravennas, uti ea que de gestis eiusdem leguntur ostendunt, et ex heremo Fontis Avellane, cui tunc tam sanctitate quam etiam preerat officio prioratus, a Stephano VIIII pontifice summo ad apicem hostiensis episcopatus et cardinalatus insigne promotus est; qui quidem Stephanus post millesimum annum ex quo Deus natus est homo, pontificatum tenuisse quorundam testantur annales. Habes ergo, qui unum sortiti sunt nomen, tempore patria dignitate et cognomento fuisse diversos. Nunc, ut studiis tuis et laudabili exercitio satisfactum sit, ad reliquum veniendum est. Dum igitur Damiani, circa quem amici relatu potissime angebaris, acta inter ravennates ab ipsis ravennatibus instanter perquiro, non aliud penes illos invenio, preter sancti hominis nomen, quam si extremos hispanos de gestis aut moribus indorum interrogem: et quod turpius est, ut de reliquis sinam, dum ipsos suos non dicam urbanos, heremitas sed suos percunctor, non aliter stupidos video verba suscipere, quam si de quo velis Thebaidis solitudinis et antiquissimo heremita perquirerem. Stupeo et ego, tam conspicuum religione virum inter concives et vestium tantum non operum successores, et in cenobio quod secus adriaticum litus suo opere constructum est et in quo ipse primus sue professionis heremitas instituit «Peccatorisque» cognomen assumpsit, non aliter cognitum cernens quam a mauris Lucianum bellovagensem seu armenum Basilium vel quem vetustiorem et exterum magis dicas incognitum. Iam, fateor, stomacans, tam suorum monacorum desidiam quam inertiam civium dampnans, a proposito desistebam: et ecce