Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/194

Da Wikisource.
188 epistolarum quae supersunt

XVII.

A Niccolò Orsini conte palatino e di Nola.
(1372)


Illustri viro domino Nicholao de filiis Ursi nolano atque

palatino comiti.

Mecum eram pridie xi kalendas iulii in semota camerula mea, et cura legissem paulo ante carmen illud psalmiste «Aperis tu manum tuam et comples omne animal benedictione», meditabar et crebro mecum volvebam ingentia atque innumerabilia divine largitatis in mortales munera: et ecce repente insueto impulsu hostium camerule tactum est. Ego continuo surgens ratus sum exterum ad ventare hominem, et amoto hostioli repagulo, visa michi facies est Montis tui, qui oblatis magnificentie tue salutationibus et prensa amici dextera, epistolam tuam, vir illustris, exhibuit, quam reverenter suscepi intra me dicens: — Bone Deus! quid aut auferet aut exposcet a villico homine urbis sue princeps insignis? — Tandem, cum in angulum secessissem illamque legerem, sepe miratus sum verborum elegantiam, orationis contextum, sic et sententiarum pregrave pondus, ornatum floridum et exquisitam stili suavitatem. Quibus agentibus; bona pace tua dixisse velim, si a te, cuius ex mente cecidisse rebar, aliquid expectandi michi fuisset occasio, militarem non ciceronianam expectasse litterulam; letatus equidem sum quia viderem, si sint studia, prisca romanorum adhuc ingenia stare, necdum indolem illam laudabilem deperisse. Verum, ut eo veniam quo tuus exposcere videtur labor et desiderium, ante alia letor et gaudeo quoniam tibi bene sit et tam grandis atque leta fortuna, ut, ubi aggregare fere ceteri summo opere curant, tu ex congestis largiri cupias et modum letis ponere; bene secum convenientis animi argumentum est, preterea, quod novis fulgoribus auctisque continue