Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/198

Da Wikisource.
192 epistolarum quae supersunt

dormientis iamdudum congessere apes, tanta perlita dulcedine ex eo mellita progrediebantur verba. Qua ego allectus suavitate sermonis, etsi michi gravissimum esset, nam a litore maris in summum fere per declivium civitatis ascendere eo quo dudum, ut quibusdam placet antiquis, insigne templum fuit Apollinis, hodie sub Pauli apostoli vocabulo vero Deo satis populare sacellum dicatum est, michi opus erat: ibi enim mansio erat illi penes fratres suos apud Laurentii sacram edem morantes; pedibus tamen vix ire possum mole gravatus corporea, nec iumentum aderat quo veherer, cum non suppeterent facultates; tanquam subsidium michi divinitus missum nonnunquam visitare cepi. Ipse autem, ut reor, vir Deo plenus, postquam aliqualem, ut percepisse michi visum est, in me affectionem apposuit, aperire confertam divinitatis animam, reserare nature gremium et quasi ex archivo humanarum rerum pienissimo maiorum gesta proferre tanta sermonis aliquando elegantia cepit, ut ad se animam omnem meam traheret teneretque. Dum igitur in solamen pendule mentis per dies aliquos divinum visitassem hominem et ipse ex verbis percepisset meis circa quod exercitium versaretur meum, credo ut animosior ad laborem efficerer, honorabile nomen tuum eo usque michi inauditum deduxit in medium, et oratione continuata vigilantiam tuam, commendabile desiderium, ingenii perspicacitatem et dignitatem officii perfunctorie retulit. Ego audire et verba prout dieta servare omnia atque mirari hominem ceperam, neque superficietenus recitatis contentus, orare instanter ut pleniorem tui prestaret notitiam cepi. Ast ille, more suo, florido eloquio ingressus stadium inquit: — Quoniam hunc logothetam incliti regis nostri dixerim, nolo illum arbitreris agrorum amplitudine cupidum, non supellectilis regie, non auro gemmisve: quin imo gloriosi nominis et longeve fame avidus, ut eam consequi possit, paucorum iter ingressus est. Nam divinas Homeri Yliadem atque Odisseam et Maronis celestem Eneidam et quicquid a ceteris poetis memoratu dignum hactenus compositum est, dummodo contingere possit, pervigili studens ingenio totis viribus in Parnasum direxit animum, ut Nyse Cyrreque, si possit, superatis anfractibus sublimes con-