Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/200

Da Wikisource.
194 epistolarum quae supersunt

castalio latice dulces fieri. Nec defuere qui eruditos poetica fato functos non solum Deo similes verbis facere conarentur, sed monimentis honorarent perennibus. Smirneus populus Homero suo tanquam divino homini construxit templum; lesbii, eo quod femina Saphos esset et concivis eorum, quoniam poeticis instructissimam noverant, non dedignavere in perpetuam virtutis eius memoriam eneam erigere statuam; arcades Nicostrate sacellum, quod diu postea servavere romani penes Carmentalem civitatis portam, sub Carmente nomine, quo et ipsa nuncupata est. Preterea et Quintius Fulvius, vir ingentis animi, superatis etholis, in honorem poetice Martis manubias Musis consecrare dignum ratus est. Hec, ut multa paucis claudam, inter cetera romane urbis splendida preclarissimum decus·fuit et gloria. Que etsi obsoluisse videatur, non quia quodammodo ob senium enervis perdiderit robur suum, cum iuventute perenni vigeat, sed ignavia avaritie deditorum, a te minime spreta est, ut video: etenim malueris inter amicos paucos suos splendere quam inter multitudinem ignaram atque insana oppinione detentam vilescere. Propositum igitur tuum et laborem egregium laudavi et summe laudo et laudabo dum vixero; et in spem venio atque credulitatem, Deum ytalico nomini misertum, dum video eum e gremio sue largitatis in ytalorum pectora effundere animas ab antiquis non differentes, avidas scilicet non rapina vel sanguine, non fraude vel violentia, non ambitione vel decipulis sibi honores exquirere, sed laudabili exercitio, duce poesi, nomen pretendere in evum longinquum, conarique ut possint viventes adhuc volitare per ora virorum et a corporea mole solutas posteritati mirabiles apparere. A quibus etsi non integrum deperditi luminis ytalici restituatur columen, saltem a quantumcunque parva scintillula optantium spes erigitur in fulgidam posteritatem, et potissime, dum ab uno videmus in numerum deveniri. Fuit enim illi continue spiritus aliqualis, tremulus tamen et semivivus potius quam virtute aliqua validus, ut in Catone, Prospero, Pamphylo et Arrighetto fiorentino presbitero, terminus quorum sunt opuscula parva nec ullam antiquitatis dulcedinem sapientia. Verum evo nostro ampliores a