Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/214

Da Wikisource.
208 epistolarum quae supersunt

Ypocratem chium, sed assuetum curis villicis hominem equidem satis affabilem et circumspectum. Is autem, postquam vidit igneam illam maculam, e vestigio epatis ferventis opus esse dixit superflua nocuaque ad exteriora mittentis, eumque morbum festina curatione indigere: que si fieret, salus adesset illico; si vero differatur per diem tantum, me infra quartam in certissimam iturum mortem ratione monstrata. Timui, fateor, iussique medici sequeretur imperium. Nec mora: parantur in scarnificationem meam instrumenta, ferrum et ignis; et accensis lampadibus et in meam carnem extinctis atque infixis et demum sublatis, et crebris cultro tonsorio, eisdem locis ante preustis, ictibus fracta cute, iterum et iterum apponuntur non absque maximo cruciatu meo; et sic his attrahentibus, non ante destitere quam multum sanguinis, imo, ut medicus asserebat, veneni letalis emungerent. Quo peracto, — Sanus es — inquit medicus, quod ego facile credidi, quia plurimum cum sanguine abiisset febris infeste; et ego, qui per duas precedentes noctes somnum non ceperam, in illum solutus paxillulum quietis assumpsi. Hinc michi primum aliquantulum spei future valetudinis affulxit, et demum de die in diem aucta est: et sensim prisce cepere redire vires, adeo ut iam manus, esto debilis, ut vides, sufficiat calamo. Verum in alacriorem materiam transeamus. Audivi te sacros celebrasse ymeneos, face tamen nocturna, ex quo arbitror te id iniisse consilium quod tibi quibus potui rationibus suaseram. Si sic est, aut quecunque sit alia, oro precorque Deum superosque reliquos ut tibi sibique bonum faustumque sit hoc coniugium, eique leta et cito subsequatur proles. Queso illi me commendatum facias, nam uti te diligo pio integroque mentis affectu, sic illam, esto incognitam, tui amore: et licet non sperem eam videre, tamen cupio eique reverentiam exhibere condignam. Et, ne longius gemina evagetur epistola augusti iii ydus incepta et v kalendas septembris in finem deducta, recommenda me magnifico militi domino Americo et Salici fratri tuo, et saluta Forchettam. Et longum vale.

Certaldi die qua supra.

Iohannes Boccaccius tuus.