Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/228

Da Wikisource.
222 epistolarum quae supersunt

XXIV.

A Francesco da Brossano.
(1374)


Flebilem epistolam tuam pridie xiii kalendas novembris, amantissime frater, suscepi, cuius cum scribentis manum non noscerem, soluto nexu confestim in mittentis nomen oculos inieci, et quam cito nomen tuum legi, sensi quid in eadem lecturus eram: felicem scilicet transitum incliti patris et preceptoris nostri Francisci Petrarce ex terrestri Babilone in celestem Ierusalem, quem, esto amicorum nullus te preter ad me scripserit, iamdudum vulgo omni fere iam predicante maximo dolore meo audiveram et dies plusculos quasi sine interpositione fleveram, non enim ascensum sed quoniam me miserum destitutumque viderem. Nec mirum: nemo mortalium me magis illi fuit obnoxius. Et ut cuncta persolverem, fuit animus venire illico daturus infortunio tuo meoque debitas lacrimas, tecumque in celum ac superos conquestus meos et ultimum penes bustum tanti patris vale dicturus. Verum iam decimus elapsus est mensis postquam in patria publice legentem Comediam Dantis magis longa atque tediosa quam discrimine aliquo dubia egritudo oppressit, et dum per quatuor menses, non dicam medicorum sed fabulonum, amicorum impulsu, consilia sequor, continue aucta est, et potionibus et ieiuniis adeo a solito ordine exorbitare coacta est nutritiva virtus, ut in debilitatem devenerim fere inexperto credibilem, cui satis fidem prestat aspectus meus videntibus. Heu michi misero! longe alter tibi viderer quam is quem vidisti Venetiis. Exhausta totius pieni quondam corporis pellis est, immutatus color, hebetatus visus, titubant genua et manus tremule facte sunt, ex quo, nedum superbos Appennini vertices, sed vix usque in avitum Certaldi agrum amicorum quorundam suffragio deductus e patria sum, ubi semivivus