Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/232

Da Wikisource.
226 epistolarum quae supersunt

explicare paucis; propterea hoc loco sinam, et aptiori reservando, si dabitur, et contentus pro nunc de me tantum verbula quedam fecisse. Novi equidem multis suis retroactis temporibus beneficiis erga me quoniam me vivens amaverit, et nunc opere video quod in mortem usque protraxerit, et si meliori in vita, post transitum hunc quem mortem dicimus, diliguntur amici, credo me diligat diligetque, non, hercle! quod meruerim, verum quoniam illi sic mos fuit, ut quem semel in suum assumpserat, semper diligenter servarit: et ego quadraginta annis vel amplius suus fui. Preterea, ut ignaris aperiret opere quod verbis aut scriptis de cetero ostensurus minime erat, me inter heredes suos, ut scribis, numerari voluit, relicta michi satis ampia portione bonorum. Edepol! letor et gaudeo eum sic fecisse; tristor tamen contigisse tam cito, ut sortem michi adscriptam hereditatis sue sumpturus essem quam nunc alacri animo summam. Mallem eum vivere et hereditate carere sua: sed pia grataque mente, tanquam extremum et hereditarium, sue benignitatis munus quod paucis ante diebus misisti suscipiam, tue dilectioni gratiam agens. Erat hic finis imponendus epistole: attamen impellit affectio ut aliqua superaddam. Audissem ego libenter quid de biblioteca preciosissima viri illustris dispositum sit, nam apud nos varia alii credunt, alii referunt; sed quod me potissime angit est quod de a se compositis libris et maxime de Affrica illa sua, quam ego celeste arbitror opus, consultimi sit, an stet adhuc et mansura perduret an igni tradita sit quem illi, innotuit, sepissime severus nimium rerum suarum iudex minatus est vivens. Sentio nonnullis, nescio a quo, examen tam huius quam reliquorum librorum fuisse commissum, et quos dignos assererent, eos mansuros fore. Miror committentis inscitiam, sed longe magis suscipientium temeritatem et ignaviam. Quis enim mortalium quod inclitus preceptor noster approbaverit, audebit infelici calamo reprobare? Non si resurgat Cicero, non Flaccus aut Maro. Heu michi! timeo ne iuristis commissum sit, qui cum leges noverint, et eas potissime quas impudico ore aiunt esse «de pane querendo», se arbitrantur eruditos in omnibus. Videat, oro, Deus et poematibus aliisque