Vai al contenuto

Pagina:Bonaccorsi - Vangeli apocrifi.pdf/319

Da Wikisource.

— 281 —

e Paolo e Tommaso abbracciammo i suoi piedi preziosi, per esser santificati. I dodici apostoli poi deposto il suo prezioso e santo corpo sulla bara lo portaron via1.

  1. Transitus Mariae A: «11. Adveniente die dominica hora tertia, sicut Spiritus sanctus descendit super apostolos in nube ita descendit Christus cum multitudine angelorum et accepit animam suae matris dilectae. Nam talis illustratio fuit et odor suavitatis et angeli cantantes cantica canticorum, ubi dicit Dominus: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias, quod omnes qui aderant ibi ceciderunt in facies suas, sicut ceciderunt apostoli quando Christus transfiguravit se coram eis in monte Thabor, et per integram horam et dimidiam nullus exurgere potuit. 12 Sed recedente lumine simulque cum ipso lumine assumpta est in celum anima beatae Mariae virginis cum psalmodiis, hymnis et canticis canticorum. Et ascendente nube omnis terra contremuit, et in uno momento obitum sanctae Mariae omnes Hierosolymitani aperte viderunt 13. Et illa eadem hora introivit Satanas in illos et coeperunt cogitare quid de corpore eius facerent. Et acceperunt arma ut corpus eius arderent et apostolos interficerent, quia de ea exierant dispersiones Israel, propter peccata eorum et congregationem gentium. Sed caecitate percussi sunt, percutientes capita sua per parietes et percutientes se invicem. 14. Tunc apostoli tanta claritate perterriti, levantes se cum psalmodio corpus sanctum de monte Sion ferebant in valle Iosaphat». Transitus Mariae B. «VI. Cumque circuitu consedissent consolantes eam, ubi triduo in dei laudibus vacarent, ecce die tertia circa horam tertiam dici super omnes qui erant in domo illa sopor irruit, et nullus omnino vigilare potuit nisi soli apostoli et tres tantummodo virgines quae ibidem erant. Et ecce subito advenit Dominus Jesus Christus cum magna multitudine angelorum, et splendor magnus in locum illum descendit, et erant angeli hymnum dicentes et collaudantes Dominum. Tunc salvator locutus est dicens: Veni, preciosissima margarita, intra receptaculum vitae aeternae. VII. Tunc Maria prostravit se in pavimento adorans Deum.... Et.... exurgens Maria de pavimento accubuit super lectum suum, et gratias agens Deo emisit spiritum. Viderunt autem apostoli animam eius tanti candoris esse, ut nulla mortalium lingua digna possit effari: vincebat enim omnem candorem nivis et universi metalli et argenti radiantis magna luminis claritate. VIII. Tunc salvator locutus est dicens: Surge, Petre, et accipe corpus Mariae et dimitte illud in dextram partem civitatis ad orientem, et invenies ibi monumentum novum in quo ponetis eam, et expectate donec veniam ad vos. Et haec dicens Dominus tradidit animam Sanctae Mariae Michaeli, qui erat praepositus paradisi et princeps gentis Iudaeorum; et Gabriel ibat cum illis. Et statim salvator caelo est receptus cum angelis. IX. Tres autem virgines quae ibidem érant et vigilabant susceperunt corpus beatae Mariae, ut lavarent illud more funeris. Cumque spoliassent illam vestibus suis, sacrum corpus illud tanta claritate resplenduit, ut tangi quidem posset pro obsequio, videri autem species prae nimia luce coruscante non posset.... Cumque vestissent eam linteis mortalibus, paulatim lux illa obscurata est. Et erat corpus beatae Mariae simile floribus lilii, et odor suavitatis magnae egrediebatur ex ea, ita ut ei similis suavitas inveniri nulla posset. Tunc igitur sanctum corpus imposuerunt feretro.... Posthaec Petrus elevans a capite (Tisch. Accipite) corpus, coepit cantare et dicere: Exiit Israel