Vai al contenuto

Pagina:Bonaccorsi - Vangeli apocrifi.pdf/323

Da Wikisource.

— 285 —

48. Avvenuto questo prodigio, gli apostoli trasportaron la bara e deposero il prezioso e santo corpo di lei in Getsemani in una tomba nuova. Ed ecco un profumo squisito si diffuse dalla sacra tomba della nostra Signora, madre di Dio. E per tre giorni s’udivan voci d’invisibili angeli che glorificavano il Cristo, nostro Dio, nato da lei. Finito il terzo giorno le voci non s’udivan più e allora tutti riconobbero che il puro e prezioso corpo di lei era stato trasportato in paradiso.

49. Trasportato ch’esso fu, ecco vediamo Elisabetta, la madre di

    mentis magnis crucior valde. Memor esto quod, quando in praetorio ancilla ostiaria te recognovit et dixit ceteris ut calumniarentur tibi, tunc ego locutus sum pro te bona. Tune respondens Petrus ait: Non est meum aliud dare tibi; si autem credideris toto corde in Dominum Iesum Christum, quem ista portavit in utero, et virgo permansit post partum, clementia Domini, quae larga pietate salvat indignos, dabit tibi salutem. Ad haec ille respondit: Numquid non credimus? Sed quid faciemus? Inimicus humani generis excaecavit corda nostra, et confusio operuit vultum nostrum ne confiteamur magnalia dei, maxime cum ipsi malediximus contra Christum clamantes: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Tuno Petrus ait: Ecce haec maledictio eum nocebit qui infidelis ei permansit; convertentibus autem se ad Deum misericordia non negatur. Et ille ail: Omnia credo quae mihi dicis; tantum deprecor, miserere mei, ne moriar. XIII. Tunc Petrus fecit stare lectum, et ait illi: Si credideris in toto corde in Dominum Iesum Christum, solventur a feretro manus tuae. Et cum haec dixisset, statim solutae sunt manus eius a jeretro, et coepit stare pedibus suis; sed erant brachia eius arida, et non discessit ab eo supplicium. Tune Petrus ait illi: Accede ad corpus et osculare lectum et loquere: Credo in Deum et in Dei filium, quem ista portavit, Iesum Christum, et credo omnia quaecumque locutus est mihi Petrus apostolus Dei. Et accedens osculatus est lectum, et statim omnis dolor recessit ab eo, et sanatae sunt manus eius. Tunc coepit benedicere Deum largiter et de libris Moysi testimonium reddere laudibus Christi, ita ut etiam ipsi apostoli mirarentur et flerent prae gaudio, laudantes nomen Domini. XIV. Petrus vero dixit ad eum: «Accipe palmam hanc de manu fratris nostri Iohannis, et ingrediens civitatem invenies populum multum caecatum (cfr. c. XI), et annuntia eis magnalia Dei, et quicumque crediderint in Dominum Iesum Christum, impones palmam hanc super oculos eorum, et videbunt; qui autem non crediderint, permanebunt caeci. Qui cum fecisset ita, invenit populum, multum caecatum ita plangentem: Vae nobis, quia similes facti sumus Sodomitis caecitate percussis. Nil superest iam nobis nisi ut pereamus. Cum autem audissent verba principis loquentis, qui sanus fuerat, crediderunt in Dominum Iesum Christum, et imponente eo palmam super oculos eorum receperunt visum. Quinque ex eis permanentes in duritia cordis mortui sunt. Et egressus princeps sacerdotum ad apostolos retulit palmam, referens omnia quaecumque facta fuerant. XV. Mariam autem portantes apostoli pervenerunt cet».