Pagina:Bonarelli, Guidubaldo – Filli di Sciro, 1941 – BEIC 1774985.djvu/309

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


xerat ille nympham, Caeliam nomine, uno eodemque tempore peraeque duorum hominum amore captam ardere ita misere, ut quo se ab eius flammae ita contortae implicataeque quasi laqueis expediret, cum nulla alia ratio occurreret, mortem oppetere non dubitaret: quae omnia, cum pluribus incredibilia viderentur, illudque praesertim absurdum et contra amoris leges occurreret, quod una, eodem tempore, duorum cupidine efflictim deperiret, quae leges non plus uno uni concedunt, in quo amando diligendoque omnes animi vires omnesque industriae suae ٌervos contendati haec ille et rationibus ex intima philosophia depromptis fieri posse, et exemplis ex omnium saeculorum memoria repetitis saepius factum esse défendit, tanta sententiarum rerumque copia, ut multis suspi- candi locum aperuerit antea defensionem peccato comparatam, quam peccatum, si tarnen peccatum illud fuit, admissum, neque aliam íli i fuisse rationem, cur illud potissimum argumentum in actus deduceret, nisi ut ingenium declararet, quantamque vim doctrinae complexus esset, ostenderet. Sed, ut sese res habeat, perfectum est illud opus, plenumque literatae venustatis atque prudentiae. Quod si eo quisque doctior existimatur, quo enucleatius ac dilucidius aliis possit, quae ipse didicerit, tradere, quantam in homine et, quod est incredibile, militari atque perpetuo aulicis occupationibus distructo, intelligentiam fuisse oportet, qui de rebus subtilissimis obscurissimisque ita aperte, perspicue ac distincte locutus est, ut eas planius ac melius dici non desideres? [Iani Nicii Erithraei (Gian Vittorio Rossi) Pinacotheca ímaginum illustrium doctrinae vel ingenti laude virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt. Coloniae Agrippinae, apud Iodocum Kalcovium, MDCXLV, pp. 14-17·]

  1. *

[La Filli] possiede gli applausi delle più dotte accademie d’Italia: tradotta nell’idioma francese, fu da Madama Reale di Savoia colle sue dame rappresentata: superate le Alpi, G. BoNARELLi, Filli di Sciro. 20