Pagina:Busto Arsizio notizie storico statistiche.djvu/265

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

247


teresse, et sine dampno et dispendio diete domine Verde suo nomine et nomine illius domus et cui dederit. Et hoc pro suo dato et facto et non alliter, nec allio modo, quod datum et factum intelligatur solomodo si de illo sedimine, nec de illa petia terre allicui allii persone vendictionem, seu allienationem fecisset, vel si pro suis propris debitis pateretur, pro qua donatione fuit contenta et confessa predicta domina Beldie consensu et auctoritate dictorum parentum recepisse et habuisse a predicta domina Verda ministra suo nomine et nomine illius domus leunachild, id est tempum eramidis sui, renontiando exceptioni non facte donationis. Actum in domo ipsarum Umiliatarum, presente pro secondo notario fratri Lanterio domus Braide civitatis Mediolani.

Interfuerunt ibi Amizo filius quondam Guillelmi Bursei et frater Girardus et Ambrosius fratres filii quondam Guidoni Castoldi et Guidollus filius quondam Dolzeboni Castoldi omnes de loco Busti Arsilio et frater Otto filius quondam Gonzii Paniganali de burgo Gallarate omnes testes.

Ego Anselmus notarius filius quondam Ottoboni de Puteo de loco Busti Arsitio hanc donationem tradidi et scripsi. —


III.


(pag. 23)

II vicario del Seprio, capitano Benedetto da Marano, chiede soccorso al duca di Milano per l’arrivo di Facino Cane a Busto Arsizio.

1408, aprile, 4.

1Illustrissimo principi ac excellentissimo domino domino duci Mediolani etc.

  1. Publicato la prima volta per intiero nei già citati Documenti Diplomatici, ecc. coordinati dal cav. Luigi Osio. Vedi il vol. I, pag. 401. Milano, Tipografia Bernardoni.