Pagina:Cais di Pierlas - I conti di Ventimiglia.pdf/104

Da Wikisource.
100 e. cais di pierlas

torio, sicut incipit a cola crucis . et descendit per vallonum vallis organae et malazini et progreditur infima convallium usque ad passum de lona et de dicto passu ascenditur ad rocham scuram supra sepelegium et ex alia parte sicut a dicta cola crucis progreditur per altiora loca moncium medio existentium usque ad montem nigrum . et decendit per vallonum dicti montis usque ad passum de gargo et iungitur ad dictan rocham scuram . quae supradicta sunt propria iuris mei . dono . lego . pro sepultura mea et anima mea et parentum meorum et ex nunc offero Deo et Beato Honorato et Alberto abbati et fratribus monasterii sancti honorati insulae lirinensis . sub expressa conditione quod dictam capellam . neque dictum castrum de sepulchro possint vendere . cambiare . vel aliquo modo alienare a capella et fratribus Lirinensis habitantibus ibidem . quod si fecerint comittant predicta et ad fratres monasterii sancti petri montis maioris penitus devolvantur . retinens liberis meis et eorum legitimis successoribus . ut possint quamdiu in vigintimilio si fuerint et hospicium non construxerint cum dictis fratribus hospitari ibidem . ligna . salem . aquam et mapas cum utensilibus ad coquinam tantum ab ipsis fratribus accipiendo . iniungens colrado primogenito meo et suis successoribus si hoc nequi verit adimplere ut ante sepulchrum meum in dicta capella construi faciat altare beati antonii et iuxta dictam capellam hospitale pro infirmis sancti Antonii quibus ipsi fratres serviant . et de predictis rogo et iniungo per henricum meum iudicem notarium et cancellarium chartam conscribi et prenominatis testibus signari et bulla mea sigillari ad perpetuam memoriam.

Ego Guido qui supra comes imperialis vigintimilii et Lusapae et marchio Alpinae Maritimae . predicta omnia per me supra donata approbo

Ego Antonius Marchio Alpium

Ego conradus . ego odo . ego rolandus . Ego thomasius comes sabaudiae . ego buyamundus marchio montisferrati . ego trenquerius comes valentinis . ego vivandus de castello . ego bonabella . ego odo de cravezana . ego curlo targa nigra . ego iudex balbus . ego sayso.

Actum in municipio varigoti et scriptum per me henricum iudicem et notarium cancellarium praedicti domini Guidonis com . vigintimilii et Lusanae et marchio alpium maritimarum