Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/132

Da Wikisource.
126 t. campanella

diplois lineus et paucis involucris contextus, et si ex sparto crassiusculo interior cortex constiterit, frigidiuscula erit: nec facile calorem externum ad se trahet: lana, bombix et sericum longe absint prorsus, nisi forte in pallio levissimo. Haec consulo ne concipiant nec retineant calorem: pileus sit amplissimus et ex palea etc.; collo tuo involucra illa nimia, quae etiam incrustant, non aptabis, fastidio enim sunt, et caloris multi multaeque lucis illecebrae. Ut autem interiora tua minus incalescant, non frigida adhibebis sed acida, veluti lemonum et malorum medicorum succos; et cum haec defuerint, utere aceto. Sed haec omnia saccaro optimo condies. Accipies ergo mane, cum exsurgis, cyathi dimidium vel ad duas uncias succi, cui indideris in frustilla comminutum saccarum; vel pulpam lemonis vel mali aurei saccaro conspersam. Et post meridiem cum incaluerit hora et cibus fuerit prope digestus, eisdem bolis utere vel succis; et quando haec desunt, sume saccarum et intinge in aceto generoso et exsuge etc.

Haec dixi non quod putem acetum et lemones esse frigida, sicuti medicis videntur; nam bene calida sunt et acumine — quia nonnisi a calore ingeneratur, quin ipsemet calor est in tenuitate multa concinnatus — constant multo. Sed idcirco frigefacere videntur quod aperiunt poros ac meatus et nimium calorem exhalare faciunt et externum calorem reprimunt; nam nativum excitant et roborant ita ut ab externo foras attrahi non possit, nec propria deminutione deficere. Sedant ergo acida sitim, expellunt calorem praeter naturalem, febrilem eiciunt, putredini resistunt, appetitum conciliant et nativas roborant vires. At ut melius vigeas sub Leone, opus te, dum non laboras, vino uti valido; quoniam ventriculi calor, qui ab aestu foras continuo trahitur et idcirco imminuitur, fovet. Hoc quidem sub Cane laudavit Hesiodus, teste Plinio, videlicet vinum vividum absque aqua sub Cane potare; non tamen rationem addidit.

At si laboraveris in itinere, modico uti licet vino; quoniam multus exhalavit iam nativus calor et additus est multus externus: itaque si vinum iniutigis, fumo spiritus reliquos tenues