Vai al contenuto

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/154

Da Wikisource.
148 t. campanella

continuo typum Antichristi gerens; cum autem venerit ille pessimus, tribus annis cum dimidio regnabit, sed fides non peribit, quum monarchia Christi eius ex persecutione roboratur. Nihil enim permittit Deus nisi sub ratione boni, et hoc pessimum erit ergo optimum, ut dicit diva Catherina in epistola ad filios suos ad Avinionem. Post caedem Antichristi surget responsum sanctorum, ex Apocalypsi 10 et ex Ezechiele 39 et 40, et sequentia capita exponuntur historice et anagogice, ubi mirabilia hucusque latentia aperui; fiet autem sedes in Ierusulem Christo etc., et cum regnatum fuerit in octava aetate ecclesiae, surget Gog et Magog, et post eorum ruinam sedebit iudicium interposito tempore non modico, quum septem annis exurentur hastilia et clypei eorum, et Bellarminus hic violentat textum in expositione sua; deinde tradetur regnum Deo patri et in mundo, et in synagoga septem pono aetates ex septem diebus creationis, in ecclesia octo, ut post sigillum septimum Apocalypses monet, et divus Ambrosius et Psalmi qui inscribuntur pro octava.

Sed tu in his vacillabis, quum sensus foecundissimus latet a principio ad finem. Sed angelus apud Danielem et Iohannes qui eumdem textum Zachariae — videlicet «videbunt in quem pupugerunt» — exponit in primo et secundo adventu, te moneant; vel expecta Prophetalia et tace donec plenius erudiaris in sententia nostra. De diebus positis a Daniele ibi multa videbis; non enim sunt solares dies omnes, sed alii alias circulationes coeli imitantur. Antichristus subiciet sibi omnia, sed non omnino; similis erit pardo, idest Alexandro magno. Gog et Magog sunt cauda eius, non capita: haereticismus non pertinet ad capita eius sed ad pseudoprophetam qui habet in Apocalypsi cornua duo similia agni, idest novum et vetus Testamentum falsificatum, vel miracula et martyrium falsa; et semper duali constat ut referat Enoch et Ebani in fine, in principio Moysen et Aaron, in medio Petrum et Paulum: ideo in Macometo habes duos monachos haereticos et duos iudaeos, in Bohemia Huss et Wiclef, in Germania Lutherum et Calvinum etc.: de his ibi expecta.