Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/221

Da Wikisource.

lettere 215

rescivero Tuae Maiestati nil molestimi fore. Viderunt hispani proceres quid de austriacorum principum monarchia scripseram, nani et apud germanos latina et germanica lingua impressi!m est. Viderunt et Panegyricum ad principes Italiae pro eadem monarchia non respuenda sed permovenda, si rem christianam salvam esse cupiunt; et qua ratione a timore austriacae crescenti potestatis sese simul tutari: quae duo concordari minime posse politici conclamant. Multaque alia unde non modo innocentini erga genus austriacum sed et merita multa colligere potuerunt. Deo gratias.

Adhuc tamen cum egestate pugno; et quae liberalitas pontifici optimi dat, mihi sufficienti facio. Nihilque abs tua peto clementia, nisi ut glorietur quia non deceptum nec indignimi tua protectione, olim ignotum, nunc toti agnituni mundo, non minus prudenter quam pie commendaveris. Et Dominus dominoruni exaltavit te super inimicos tuos, et longe plura dabit incrementa gratiarum cum viribus tuis principum christianorum vires addendo mahomettismum et haereticismum non amplius videre de discordia et imbecillitale chritianorum iuxta sanctorum vota satis superqtie feceris. Omnia potes in Deo qui te confirmat; potes nihil sine ilio. Igitur diesque noctesque prò austriaca familia erecta a Deo ad tutamen christianimi et infidelitatis abolitionem in orbe terrarum, quem vostro cingiti imperio imposito per gyrum iugi sacrificio sicut praedictum erat in prophetis, omnipotentem Deuni rogare non desinam. Nec viginti sex annerimi passio me ab hac affectione deiecit sed promovit. Non enim quod mihi uni, sed quod toti prodest christiano orbi, antiquius habui semper. Deus ergo qui dixerat: «egressus est salvator meus, me insulae expectabunt et brachium meum sustinebunt», compleat quod cepit per austriacorum brachium; quod nulla potest tardare causa, nisi christianorum vexatio, quam tu solus accedens ad cor altum, in quo exaltatur Deus, tranquillare vales, gloriosissime Caesar.

 [Roma, 1626].