Vai al contenuto

Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/345

Da Wikisource.

lettere 339

XCIX

A Luigi XIII

Supplica sia gradito come primo piccolo dono V Athrismus triumphatus fino a quando giungeranno dall’ Italia doni maggiori che spuntati nelle carceri napolitane avranno tutto il loro sviluppo sul libero suolo di Francia.

In vietissimo et clementissimo Ludovico iusto XIII, Galliarum et Navarrae regi christianissimo, primogenito ecclesiae Dei, dextro Messiae brachio, auxilium de sancto.

Christianae fidei ecclesiaeque fideliuni tutelam perennem christianissimo regi divinitus deinandatam esse sacri tituli seu cognominis ratio et antiquitas seu primogenitura inter reges ecclesiae filios et gratiae curationum charisma et pontificum decreta et rerum eventus contestantur. ludaei enim, saraceni, gothi, vandali, hunni, longobardi et quicunque ecclesiam Dei vexare tentaverunt, armis christianissimi regis aut confracti aut deleti aut fugati sunt, quemadmodum historici sub Clodoveo et Carolo Magno eiusque successoribus factitatum memoriae mandaverunt. Quorum te veruni haeredem, expugnata Rupella rebellium arce caeterisque nidis impiorum — quod nemo politice ausus fuisset nisi zelo Dei armatus, — in Italiani transiens victor liberatorque, nuper ostendisti.

Diabolus autem propterea nihil non molitus olim ut christianissimum regnum scissuris et haeresibus debilitaretur, quo res sua alicubi intra christianos persecutorem validum non haberet, coegit tandem, nescio quibus dolis, Carolum V austriacum imperatorem, quamvis religiosissimum, ut protestantibus principibus sectariis Germaniae, Galliarum conterminae, sive catholice sive haeretice vivere velint sub Luthero haeresiarcha, in comitiis augustanis. interim licentiam daret.