lettere | 61 |
rythmum impium Aretini, non meum; tertio ex depositione conterranei quaerentis salutem suam in manifestatione haeresum fictarum adversum me et multos alios, ut scivi postea in patria mea, quod etiam se retractaverit pro me et pro illis, et testes examinati sunt ab episcopo scyllacensi. Alias quod haberem daemonium comprehensus sum; alias quod deturpassem reverendissimum patrem generalem in conventu patavino, ubi triduo quasi ante deveneram et non habebam proprium cubiculum, cum alio cubabam, et noctu patratum scelus etiam mihi cum aliis ex sola aemulorum sciolorum ficta suspicione impositum est, ut ait Salomon: «vidi iustos quibus mala pro veniunt tanquam opera egerint impiorum».
At si fuissem ferreus, toties exasperatus, restitissem in Italia habens animum haereticum? O domini, vacate et videte quia tempora sunt tenebrosa, Antichristus est in ianuis, et boni et mali unicolores apparent in tenebris. Sed vobis apostolis primum dixit Christus Deus: «ab operibus eorum cognoscetis eos», et non a verbis aliorum malevolorum. Multa quidem bona opera feci pro ecclesia Dei et pro rege Hispaniarum; nescio propter quod ex illis traditus sum in animas inimicorum. Ego scripsi Monarchiam Messiae ad dominum papam et principes, quae extat apud illustrissimum cardinalem Sancti Georgii. Ego De regimine ecclesiae librum unum secretum, ut quam cito «fiat unum ovile et unus pastor»; item Contra Lutherum et quoscumque insurgentes haereticos, librum mirabilem ad convincendos illos unica disputatone per logicam Christi et non sophistarum — et excitavi bellum spirituale pro grammaticali, — qui liber ad serenissimum Maximilianum etiam delatus est et datus a me illustrissimo Alexandrino olim; item De episcopo librum unum, et Contra Molinam articulos centum quinquaginta, dum essem in patria mea, quando captus sum tanquam haeresiarcha; item Philosophiam et Metaphysicam ex libris sanctorum patrum contra gentiles, qui sunt zizania in christianismo et Antichristi fautores; et alia opuscula multa pro sancta ecclesia. Sed et pro rege catholico scripsi De ultima monarchia hispanorum ex propheticis et politicis doctrinis, et Tragoediam reginae