Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/164

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
158 parte prima.

[III]

FINIS PASSERIS.


Lugete, o Veneres Cupidinesque
Et quantum est hominum venustiorum:
Passer mortuus est meæ puellæ.
4Quem plus illa oculis suis amabat.

Nam mellitus erat, suamque norat
Ipsam tam bene, quam puella matrem,
Nec sese a gremio illius movebat,
8Sed circumsiliens modo huc, modo illuc
Ad solam dominam usque pipiabat.

Qui nunc it per iter tenebricosum
Illuc unde negant redire quemquam.
12At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis;
Tam bellum mihi passerem abstulistis.