Pagina:Chizzola - Risposta Di Donn' Ippolito Chizzuola alle bestemmie e maldicenze in tre scritti di Paolo Vergerio, 1562.djvu/12

Da Wikisource.


teat: benignèque, ac comiter omnibus in locis recipiantur, atque tractentur, sicut, quod ad nos attinet, ipsi quoque curabimus: qui nihil omnino pretermittere decrevimus, quod ad tam pium, et salutare opus perficiendum a nobis in hoc loco constitutis præstari poffit: nihil, ut Deus scit, quærentes aliud, nil propositum habentes in hoc concilio celebrando: nisi honorem ipsius Dei, dispersarum ovium reductionem, ac salutem, et perpetuam Chrifìstianæ Reipublicæ tranquillitatem, ac quietem. Ut vero hæ literæ, et quæ in eis continentur, ad omnium, quorum oportet, notitiam perveniant: nec quisquam ea excusatione uti possit; quod illa ignoraverit: præsertim cum non ad omnes, quos de his literis certiores fieri oporteret; tutus forsitan pateat aditus: volumus, et mandamus, ut in Basilica Vaticana Principis Apostolorum, et in Ecclesia Lateranen· tunc, cum in eis populus, ut Missarum solennibus intersit, congregari solet; palam, clara voce a curiæ nostræ cursoribus, seu Notarijs aliquibus publicis recitentur: et postquam recitatæ fuerint, ad valvas earum Ecclesiarum, itemque Cancellariæ Apostolicæ, et in loco solito campi Floræ affigantur: ibiqué quo legi, et omnibus innotescere possint, aliquandiu relinquantur. Cum autem inde amovebuntur: earum exempla in iisdem locis affixa remaneant. Nos enim per recitationem hanc, publicationem, et affixionem, omnes, et singulos, qui his literis comprehenduntur: post duos menses a die publicationis, et affixionis earum, volumus petinde astrictos, et obligatos esse: ac si ipsis met illæ coram editæ: et lectæ fuissent. Transumptis quoque earum, quæ manu publici alicuius Notarij scripta, subscriptave, et sigillo, ac subscriptione alicuius personæ in dignitate ecclesiaftica constitutæ munita fuerint: ut fine dubitatione ulla, fides habeatur, mandamus, atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ Indictionis, statuti, decreti, præcepti, admonitionis, et adhortationis infringere; vel ei ausu temerario con traire. Si quis autem hoc attentare præumpserit; indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri, et Pauli Apo


stolorum