Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
S. IN CHRISTO PATRIS
ET DOMINI N. D.
PII divina providentia Papæ IIII.
BULLA
Indictionis SACRI Oecumenici Concilij Tri-
dentini, celebrandi.
PIUS PAPA IIII.
Ad perpetuam rei memoriam
D Ecclesiæ regimen, licet tanto oneri impares, sola Dei dignatione vocati, statim circunferentes mentis oculos per omnes Reipublicæ Cristianae partes; cernentesqué non sine magno horrore, quàm longè, latèque pestis hæresum et schismatis pervasisset; et quanta christiani populi mores correctione indigerent; in eam curam, et cogitationem, pro suscepti muneris officio, incombere coepimus, quemadmodum ipsas hæres extirpare; tantumqué, et tam perniciosum schisma tollere moresqué adeo corruptos, et depravatos emendare, possemus. Cum autem intelligeremus ad hæc sananda mala aptissimum esse remedium, quod sancta hæc Sedes adhibere consuevisset, oecumenici generalisqué Concilij eius congregandi, et Deo iuvante celebrandi, consilium coepimus. Indictum illud quidem antea fuit a fe. re. Paulo III. et eius successore Iulio prædecessoribus nostris: sed varijs de causis sæpius impeditum, et interpellatum perfici non po-
AL |
tuit. |