Pagina:Colonna - Rime, 1760.djvu/50

Da Wikisource.
xlvi Testimonianze.


Benedictus Lampridius Victoriae Columnae Avalae, Inter Carmina
Illustrium Poetarum Italorum edita a Joanne Mattheo
Toschano Lutetia anno 1576. apud AEgidium Gorbinum
in 16, Tom, I. pag. 138.


........... sed ego
Quid haezc persequor
Tibi? cui repostam
Phoebus recludere solet
Benignus Aoniam:
Plectroque caram ambrosio beat?
Unde tanta es, ut verear, an
Dearum una dulci
Facile sis addita
Choro decima Musa, an (pater
Quod maximus dictus est Fabricius, ille
Ore egregius omnia
Qui sui laude nominis replebat
Vir attamen, gentiumque habitus & ipse nostrarum.)
Hominum potjus in grege
Tè collocem, nobili
Sed in grege hominum, quos
Pater Coelitum,
Quosque Delius amat;


Francisci Franchini in obitum Victoriae Columnae; inter Carmina Illustrium Poetarum Italorum edita Florentiae. Tom. V. pag. 134.


Te licet innumerae ornarint Victoria laudes;
     Attamen ante alias clarior una fuit.
Talia condebas nam carmina, qualia condunt
     Ad sacra Permessi flumina Pierides.
Quin Dea Musarum mater mirata leporem.
     Hanc etiam, dixit, me peperisse velim.


Lupovici Fenaroli De Vitoria Columna . Inter eadem Carmina Tom. VI. pag. 253.


Musarum, & Christi, & rerum Victoria, donec
          Nobis defuerat gloria, rara fuit.
     Musarum, & Christi, & rerum Victoria postquam
          Nobis adfuerat, gloria summa fuit.
     Donec erit victrix vitii haec Victoria; rebus
          Et Christo, & Musis gloria semper erit.