Pagina:Commedia - Inferno (Lana).djvu/91

Da Wikisource.

— 87 — ab alio per relationem quandam, ut ea tempore esse, et ad aliud se habere, ut relativa: sicut pater, et filius: dominus, et servus: duplum, et dimidium: totum, et pars, et liujusniodi, in quantum talia, propter quodque esse talium, dependent ab alio, consequens est quod eorum veritas ab alio dependeat. Ignorato enim dimidio nunquam cognoscitur duplum, et sic de aliis. Volentes igitur aliqualem introductionem tradere de parte operis alicujus, oportet aliquam notitiam tradere de toto, cujus est pars. Quapropter et ego volens de parte supra nominata totius comoedise aliquid tradere per modum introductionis aliquid de toto opere praemittere existimavi, ut facilior, et perpectior sit ad partes introitus. Sex igitur sunt, quse in principio cujusque doctrinalis operis inquirenda sunt, videlicet, factum, agens, forma, Jinis, libri titidus, et (/euns philosophice. De istis tria sunt, in quibus pars ista, quam vobis destinare pròposui, variatur a toto, seilicet subjectitm, forma et titnlus; in aliis vero non variatur, sicut apparet insjncienti: et ideo circa conside— tionem de toto ista tria inquirenda seorsim sunt. Quo facto, satis patebit ad introductionem partis. Deinde inquiremus alla tria non solum per respectum ad totum, sed etiam per respectum ad ipsam partem oblatam. Ad evidentiam itaque dicendorum sciendum est, quod istius operis non est simplex sensus, immo dici potest Polisensuum, hoc est plurium sensuum. Nani primus sensus est, qui habetur per litteram; alius est, qui habetur per sig’nificata per lit— teram. Et primus dicitur litteralis, secundus vero allegoricus, sive moralis qui modus tractandi ut melius pateat, potest considerari in his versibus. In exitu Israel de ^(jìjpto domus Jacob de populo barbaro. Facta est Judaa sanctifcatio ejus. Israel potestas ejiis. Nani si litteram solam inspiciamus, significatur nobis exitus flliorum Israel de jEgjpto tempore Mojsis; si allegoriam, nobis significatur nostra redemptio facta per Christum; si moralem sensum, significatur nobis conversio anime de luctu, et miseria peccati ad statum gratise; sì analogicum, significatur exitus animse sanctse ab liujus corruptionis, servitute ad seternam glorise libertatem. Et quomodo isti sensus nijstici variis appellantur nominibus, generaliter omnes decipi possunt, allegorici cum sint sive a litterali, sive historiali diversi. Nam allegoria dicitur A’ "XX-^yoùtct grsece, quod in latinum dicitur alienum, sive diversum. His visis manifestum est, quod duplex o— portet esse subjectum, circa quod currant alterni sensus. Et ideo videndum est de subjecto hujus operis, prout ad litteram accipitur. Deinde de subjecto, prout alleg-orice sententiatur. Est ergo subjectum totius operis litteraliter tantum accepti status animarum post