Pagina:Commedia - Inferno (Lana).djvu/96

Da Wikisource.

— 92 — gloria Dei, sive de luce recipit affluentius, propter quod sciendum est, quod illud Ccelum est Coelum supremiim continens corpora universa, et a uullo contentum, intra quod omnia corpora moventur, a nulla corporali substantia virtutem recipiens: et dicitur Empyreum, quod est idem quod Coelum igne, seu ardore flagrans: non quod in eo sit ignis, vel ardor materialis, sed spiritualis, qui est amor sanctus, sive cliaritas. Quod autem de divina luce plus recipiat, potest probari per duo. Primo per suum omnia continere, et a nullo contineri. Secundo per sempiternam quietem, sive pacem. Quantum ad primum probatur sic: Continens se liabet ad contentum in naturali situ, sieut formativum ad formabile: ut liabetur 4 Plijs. sed in naturali situ totius universi primum Coelum est omnia continens; ergo se liabet ad omnia, sicut formativum ad formabile, quod est se liabere per niodum causse. Et cuni omnis vis causandi sit radius quidam influens a prima causa, quse Deus est, manifestum est, quod illud Ccelum, quod magis liabet rationem causse, magis de luce divina recipit. Quantum ad secundum probatur sic. Omne quod movetur, movetur propter aliquid, quod non liabet, quod est terminus sui motus: sicut Coelum Lunse movetur propter aliquam partem sui, quse non liabet illud ad quod movetur, et quia sui pars quolibet, non adepto quolibet ubi, quod est impossibile, movetur ad aliud, inde est, quod semper movetur, et nuiiquam quiescit: et est ejus appetitus: et quod dico de Coelo Lunse, intelligendum est de omnibus praeter primum: omne ergo quod movetur est in aliquo defectu, et non habet totum suum esse simul: illud igitur Coelum, quod a nullo movetur, in se in qualibet sui parte liabet quicquid potest modo perfecto; ita quod motu non indiget ad suam perfectionem, et cum omnis perfectio sit radius primi, quod est in summo gradu perfectionis manifestum est, quod Coelum primum magis recipit de luce primi, qui est Deus. Ista tamen ratio videtur arguere ad destructionem antecedentis: ita quod simpliciter, et secundum formam argueiidi non probat. Sed si consideremus materiam ejus, bene probat, quia de quodam sempiterno, in quo potest defectus sempiternari, ita quod si Deus non dedit sibi motum, patet quod non dedit sibi naturam in aliquo agentem. Et per liane suppositionem tenet argunientum ratione materiae. Et similis modus arguendi est, ac si dicerem: si homo est, est risibile. Nam in omnibus convertibilibus tenet similis ratio gratia materiae. Sic ergo patet, quod cum dicit, in ilio Coelo, quod plus de luce Dei recipit intelligit c’ircumloqui Paradisum, sive Coelum Enipyrcum. Praemissis ((ncque rationibus consequcutcr dicit Pliilosophus in