Pagina:Delle Donne - Burocrazia e fisco a Napoli, 2012.djvu/40

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Burocrazia e fisco a Napoli tra XV e XVI secolo

seriem inspecturis, tam praesentibus, quam futuris, gratiam, et bonam voluntatem. Super rationibus Regiae Curiae videndis, discutiendis, et finaliter terminandis, praedecessorum nostrorum huius Regni Siciliae citra Farum, Regum illustrium, ordinationibus provisum extitit, et inde usque ad tempora bonae memoriae Domini Regis Ladislai servatum, quod rationes ipsae in Camera per Praesidentes, et rationales ibidem ordinatos summarie viderentur, et restas liquidas exigendas Thesaurario, Magnus Camerarius, et Praesidentes ipsi suis literis signifìcarent.

II. Indeque rationes ipsas Magistris Rationalibus Magnae Regiae Curiae remitterent, qui easdem inde reviderent, discuterent, dubiaque inde assumerent, et finaliter terminarent, et super quietantiis deinde fiendis cum Magno Camerario in eius hospitio convenirent; ibique cum eisdem Praesidentibus, et rationalibus de quietantiis eisdem deliberarent; sicque eorum, et uniuscuiusque ipsorum officiis, et personis, tam dictorum Praesidentium, et rationalium, quam ipsorum Magistrorum Rationalium, et Officialium, et personarum in eisdem officiis, et unoquoque ipsorum intervenientibus, sive ministrantibus, aut officia gerentibus plurima attributa, diversae praerogativae, jurisdictiones, et privilegia concessae, et concessa fuerunt.

III. Deinde vero eiusdem Regis Ladislai tempore introduci coepit, ut rationes ipsae in Camera per Praesidentes, et rationales eiusdem non modo summarie viderentur, sed discuterentur, assumerenturque inde dubia, et finaliter terminarentur, et per Magnum Camerarium cum eisdem Praesidentibus, et rationalibus quietantiae, et omnia, quae super iis ad Magistrorum Rationalium officium spectabant, expedirentur, et fierent; sicque exinde hucusque servatum extitit, atque servatur, Magistris Rationalibus de iis se nullatenus intromittentibus; sicque cum in iis, quae Regiam Curiam, et eius commoda principaliter contingunt, utriusque officium, scilicet tam Camerae, quam Magistrorum Rationalium, per officiales eiusdem Camerae geratur; consonum, atque dignum est, ut officiales ipsi, et ipsius Camerae Officium, utriusque Officii praerogativa laetetur, et gaudeat.

IV. Idcirco tenore praesentium, de certa nostra scientia constituimus, volumus, et ordinamus, omnia, et singula Curiae, et officio Magistrorum Rationalium, et personis ipsorum Magistrorum Rationalium, et officialium, et personarum eiusdem Curiae hactenus attributa, sive concessa, et quovis modo ex privilegiis, capitulis, usu, consuetudine, vel aliter spectantia, et pertinentia; eidem Camerae, eiusque officio, ac officialibus, et personis eiusdem Camerae omni futuro tempore competere, et eisdem attributa, atque concessa censeri, prout eisdem etiam de praesenti attribuimus, atque concedimus, perinde ac si literae, privilegia, et ordinationes, atque capitala, et alia de dictis Magistris Rationalibus disponentes, atque disponentia de dieta Camera nostra summariae, eiusque Curia, et officio, ac officialibus, personis, et Ministris eiusdem Camerae expresse, et nominatim disponerent, et loquerentur: prorogantes, et extendentes ad eandem Cameram, eiusque officium, et officiales, personas, et ministros eiusdem omnia, et singula Curiae, sive officio dictorum Magistrorum Rationalium, ipsisque Magistris Rationalibus, personis et Ministris eorum officii, sive Curiae hactenus quibusvis praedecessorum nostrorum, privilegiis, ordinationibus, capitulis, literis, sive statutis, ac usu, stilo, seu consuetudine, et aliter quovis modo attributa, concessa, sive acquisita, cum iurisdictionibus, prerogativis, libertatibus, et exemptionibus, ac privilegiis, et aliis quibuscumque dicto officio, sive Curiae Magistrorum Rationalium, ipsisque Magistris Rationalibus, ac personis, et familiis eorumdem, officialibusque, et ministris officio, sive Curiae ipsorum quovis modo et quibusvis rationibus, sive causis attributis, concessis, sive acquisitis.

V. Mandantes propterea illustri filio nostro carissimo Ferdinando de Aragonia, Duci Calabriae, et in dicto Siciliae citra Farum Regio primogenito, et Locumtenenti nostro Generali, nostri Sacri Consilii Praesidenti, caeterisque de nostro Consilio, Magnifico dicti Regni Justitiario, eiusque Locumtenenti, et Regenti Magnam Curiam Vicariae, ac Judicibus eiusdem Curiae, nostrisque quibusvis Vicemgerentibus, Justitiariis, Capitaneis Civitatum, Terrarum, et Castrorum, caeterisque aliis Officialibus tam maioribus, quam minoribus quibusvis officio, et iurisdictione fimgentibus, eorumque Locumtenentibus, et

38