Pagina:FirenzeartigianaDelLungo.djvu/87

Da Wikisource.

nella storia e in dante 77

sententia, omnium prestantissima, omnis quidem vite mortalium insti tu tio, et omnis perfecta humanitatis ratio, reposita est. Ipsa enim rerum publicarum mo- derationem, incommutabile firmamentum civitatis, pa- trie quietem, libertatis incolumitatem, et omnium de- nique bonorum decorem ac beatitudinem, prebet : sine illa, nicchil inter mortales tutum pacificum salvum liberum, aut in omni sui ratione perfectum, inverno potest. Quid enim regna sunt vel imperia vel princi- patus, sanctìssima ista iustìtìe auctoritate atque con- stantìa e medio sublata? Ubi nam ullus Dei metus foret, aut ulla prorsus observantia religionis, ubi reve- rende magistratuum potestates, ubi celeberrime civium conventìones, ubi mercature, ubi artìficia? in quibus opportunis rebus, atque omnino ad vite cultum neces- sariis, magnum quippe decus reipublice positum est ac firmissime collocatum. Profecto quotiens preclaris- sima hec virtutum iustitia deesset, non modo universa respublica, sed nec privata cuiusque domus, etiam tenuissima, diu constare potest. Et non modo sine illa humane res, verum, si natura sua fieri posset, etiam ipse superne deperirent. Hec igitur animavertentes nobiles et prudentes viri Tommas Bartolomei de Corbinellis, prò conventi! Ultrarni ; Iulianus Tommasi Gucci, prò conventu Sancti Petri Scheradii ; Leonardus Filippi domini Leo- nardi de Strozis, prò conventu sancti Brancatii ; et Nerone Nigi Neronis, prò conventu sancti Martini; electi adsumpti et legiptime deputati super reforma- tione ordinatione et correctione, et ad reformandum corrigendum et emendandum Statuta et Ordinamenta Artis Lane et Lanificum civitatis Florentie, in qua quidem maximum robur huius reipublice situm est, oranem operam ac diligentiam ad ius cuiusque defen- dendum, et ad conservandam in omni sui parte iusti-