Pagina:Folengo, Teofilo – Opere italiane, Vol. III, 1914 – BEIC 1822407.djvu/263

Da Wikisource.

iudicis ad sedes plectendum morte severa.
Is proceres cogit palatia ad alta liburni
230 clamosi sub voce, patri dehinc talia fatur:
— Nunc, age, cane senex, hiscas formidine dempta:
sed neque nobilium mendacem lecta virorum
audiat ista cohors: edissere vera petenti
unde tibi vis tanta subest, ut mira potenter
235 ostentes populis? quae formidanda deorum
sacra tamen renuis: quorum subvertere verbis
fana queas: casu veneranda infringere signa.
Pectore numen inest? seu vis divinior illis?
Semideis saltem vel de terrestribus unus
240 qui caelo indignus medium sortiris honorem
in terris: humana tamen consortia sectas?
Talem ego censuerim, nisi mox sententia mentem
verterer opposita, humanis te posse flagellis
quod laedi intuear, subdi mortalibus ausis. —
245 Cui praesul contrae — Illustris vir et optime iudex,
absit ut ipse Deum tumido me pectore fari
ausim, meque supra mortalem tollere sortem.
Hos fastus, tamquam nefas mihi credere dictis
contingat blandis numquam, quos conspicis artus
250 numinis inserti nihil in se condere credas.
Solus Olympiaca Christus qui regnat in arce,
cuius gesta cano, quem spretis esse sequendum
assero numinibus, pieno de flumine gutlam,
lumine de immenso radium super arida fudit
255 corda, olirn vestrae simili caligine operta.
llle patrat quaecumque stupes ille enthea mira
me medio: nam sola satis fit mentio fidis.
Ilio per vestres circumferor auspice fines:
cuius et accessi iussis, ut averna fugarem
260 ex his sacra plagis, structis caelestibus aris.
— Huius si virtus, si tanta potentia certa est,
lumina finge meo, testato nomine tantum
nato — Taurus ait, — quem olim materna perfudit
alvus in has gratas frustratis usibus auras:
265 iamque novos cultus didici, iam cetera tempsi,
indubiumque Deum fateor: sin irrita verba,
cassa fide blateres, merito plectaris in igne. —