atque illis iterum commandat solvere Baldum. 570Tostus ei paret cavalerus, vincula solvit,
nec facit ut terzam dicatur cosa fiatam.
Inde abit et patribus conscriptis dicere factum
non habet arditum, ne grostas inde reportet.
Sed Baldus natu gentilis, corde benignus, 575ingenio praestans, animo sodus, ore disertus,
tam bella egregium ringratiat arte baronem,
ut quot verba movet tot monstret fundere zoias,
ipseque Sordellus tanto capiatur afetto,
ut secum portare bramans, voltansque mulettam, 580mandat eum famulis in groppam mittere post se.
At Baldus, factum reputans hoc esse codardum,
quod montet sic sic alieno fultus aiuto,
continuo tundum spiccans de littore saltum,
in groppam leviter gambis se plantat apertis. 585Quo saltu barro magis ardet amore putini,
robbat eum, portatque casam, vestitque galantum,
paggettumque facit, quo non velocior alter,
seu scopet vestas damatina bonhora patronis,
seu porgat potum, seu trinzet, sive per urbem 590cursitet huc illuc ad agendum mille facendas.
Sed iam celesti moriens sol cascat ab arce,
noxque suas tenebras totum sparpagnat in orbem.
Gosa soporatur, quae buccis ronfat apertis.