Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/106

Da Wikisource.
100 baldi

qui smisuratis sgomentat forcibus omnes,
nilque deos curat, nil sanctos, nilque diablos.
30Non illum spadae, non illum mille zanettae,
non sbirri et zaffi terrere, nec ipse Gaioffus
praetor in urbe potest animum domitare superbum.
Ipsius ad grandem famam, nomenque cagandum,
non est tam validus brazzus, tam dura gigantis
35schena, vel Orlandi sguardus, vel mille Rinaldi,
qui non sconcaghent nimia formidine bragas.
Spadazzam lateri cunctis metuendus ataccat,
quae fuit obscuris Vulcani facta boteghis,
hanc ve fabri rapido temprarunt fulminis igne
40Broth zoppus, sguerzusque Sterops, gobbusque Pyrazzus.
Leggiadria suos brillabat tanta per artus,
ut quaecumque potest fieri saltatio, sive
gatta piet soricum, seu praesta leona caprettum,
per Baldum fieret, nulla straccante fadiga.
     45Ergo Cipadicolae primates gensque bravorum,
quique sacramentant semper simul esse fradellos,
compellunt Baldum vinclo iuraminis: ut rex
sit compagnorum voiatque tenere governum,
per quem quisque tamen vitam non stimet un aium,
50namque ubi rex mancat vadunt sotosora facendae.
Praecipuos sed tres delectos Baldus habebat,
quorum legnaggium non sit scoltare noiosum.
Primus erat magnus Fracassus, razza gigantum,
cuius longa fuit (certe non dico bosiam)
55per bellum punctum brazzos persona quaranta.
Grossilitate staro maior sibi testa dabatur.
Intrasset boccam totus castronus apertam,
auriculisque suis fecisset octo stivallos,
atque super frontem potuisses ludere dadis.
60Spallazzas habuit vastas, largamque schenazzam,
gambones grossos, brazzosque, amplumque culamen.
Non erat in mundo qui hunc posset ferre cavallus,
omnes montando schizzabat more fritadae.