Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/137

Da Wikisource.

liber sextus 131

Dixit, et impresam tam grandem fortis abrazzat,
65nec dubitat se se soldanum posse Gurassum
ducere cum toto mamalucchi robore campi.
     Venerat interea, iussus praetore, Tognazzus
Cipadae ad villam, sicut vulpazza pelata,
quae, postquam miseris dederat malapasca galinis,
70quantum trista potest vadit nascosa per umbras,
quacchiaque per terram fregat cum corpore panzam.
Zambellum tollit, quem secum ducit in urbem,
confortans ut iam stet alegrus contra coluium,
quem vult omnino squartet, comedatque figatum.
75Mox docet andando, pedagogi more galanti,
quales inchinos moveat, dicat ve parolas,
quando favellabit messeros ante saputos:
moccatum teneat tunc nasum, perque nientum
ardimentum habeat capitis grattare pedocchios.
80Zambellus nunquam strepitosas viderat urbes,
quamvis non multum discostet Manto Cipadam.
Qua propter totum paret sibi cernere mundum,
quum videt a longe tot mucchios esse casarum.
Ad portam Sancti veniunt insemma Georgi,
85quinque levatores opus est transcendere pontes.
Zambellus passat multam non senza fadigam,
namque procul cernens tantos fumare caminos,
ascoltansque simul de campanilibus altis
campanas resonare omnes, dum nubila tronant
90(tronabant etenim, coelum imbrattante sirocco),
se tirat in dretum, dubius si mundus abassum
tunc veniat, tanto circum strepitante tonatu.
At strassinat eum Tognazzus more vedelli,
quando becariam non ille intrare talentat.
95Iam venit in piazzam, lignoque capuzzat in uno,
datque stramazzonem, chioccatque culamine terram.
Hunc mirare velut mattum populazzus atrigat.
— Cur — Tognazzus ait, — cur tardas ire davantum?
Ut video, ad Modenam ursum menare bisognat. —