280atque vilanias sibi sic tutavia cridantem,
quae vult, quae chiodum ficcat iam battere sellam,
postquam nulla datur sors bastonare cavallum,
ipsa quoque a fianco destaccat provida roccam.
Dico, Laena videns in se properare colaltram, 285detrahit a laevo costato praesta conocchiam,
quam nunc nunc magno stopparum fasce gravarat,
dumque illam pensat subito deponere zosum
atque foiadarum simul azzaffare canellam,
Berta sopraveniens stangam drovare comenzat. 290Laena carens aliis armis, cito currit ad ignem,
cui linum et roccam porgit, focus illico seccam
materiam brancans ita flammam tostus avampat,
ut cito bombardans murum colubrina fogatur.
Berta videns in se magnum crevisse faloium, 295terga dat, itque viam, scapolat, volat instar oselli,
namque fogum contra combattere magna patia est.
Altera, quae antiquas offesas mille ricordat,
non minus incalzat, tanquam sparaveria quaiam,
quam fugit illa, velut smerlum lodoletta sequentem. 300Laena studet lanam trezzis atacare fogatam,
Berta cridat: — Mea chara soror, cugnataque dulcis,
parce mihi, me me miseram, perdona sorellae. —
Laena cridare sinit, quae nullis victa pregheris
mercadantescas plus monstrat semper orecchias. 305Dextra sfavillantem brasato stamine cannam
alta tenet, sed laeva studet, dum curritur, illam
prendere seu chiomis, scufia cascante, solutis,
seu per guarnellum, vento boffante, levatum.
Berta magis rancat, nonnullas iamque favillas 310schioppezare super coppam sibi sentit apertam,
unde caput voltans sofiat pro estinguere pensum,
sed nasi cimiola sui scottata bofavit.
Hinc duplicat cursum per drittum, perque traversum,
non aliter currens quam gatta domestica pocum 315ad cuius caudam porci vesica tacatur,