Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/147

Da Wikisource.

liber sextus 141

sentimus de te, de te neque fallimur unquam.
425Non nisi laudandum est praticonis credere vecchis. —
Dixerat, et versum Bertam cito lassat ochiadam,
cegnandoque facit scusam, de more cativi,
si dixit dignum parlamentum esse Tognazzi,
quod sempiternis taietur marmore seclis,
430dignum quod lettris doris ut messa notetur,
namque senem pazzum cupit his caparare losenghis.
Berta, cativerias quae Cingaris adnotat omnes,
quae quoque non minus est quam Cingar plena magagnis,
vertitur ad vecchium, sic dulciter ore locuta:
435— Barba Tognazze, volat clarissima phama Cipadae
de Castelluzzi regnis ad sceptra Moraighae,
non virtute mei (volo confessare) mariti,
non quod in hoc nostro stet gens paladina tereno,
at vestrae largo saviezzae plena tesoro.
440Sic alias Cipada suo cibat ubere terras,
porchettos ut scrova suos, ut cagna catellos.
In pede conseio si stat Cipada Tognazzi,
conseio pariter rueret Cipada Tognazzi.
Attamen hoc uno Reverentia Vestra capuzzat,
445foemineam quae sic razzam generaliter urtat.
Fallitur ah quandoque viri doctrina saputi!
Vos consul magnus, vos rex, vos papa Cipadae,
cui datur in manibus tam magni brena cavalli
et mala sic vestram sotomittit opinio testam?
450Ah mi barba, nimis qui mangiat denique crepat.
Sconsolata quidem domus est, et plena gramezzae,
in qua nulla tenet dacattum foemina robbam.
Foemina si maschio nunquam concederet illam
quam debet portam, mundus sine gente quid esset?
455nonne sine asinis et porcis stalla pareret?
Non maschius tolerat pariendo mortis arisgum,
it sine pensero natorum, et coniugis, imo
absque sui stessi cura propriaeque fameiae,
itque solazzando ad spassum poltronus, et uxor