Zorneiam subito spoiat, stringasque ralentat, 315et porgens brazzum Bertae tirare comandat,
sicut ab alterius tirare solemus aiuto.
Illa gavardinae manicam, manicamque camisae
sponte pians, pariterque trahens, simul omnia ducit,
omnia convolvit, non advertente Tognazzo. 320Sed tamen infinem sentit seguitare camisam,
et casum reparare volens meschinus homazzus
millibus in strazzis testam vilupatus habebat.
Sed magis illa tirat, seguitat magis iste tirantem,
valdeque sbraiabat: — Lassa, codesella, camisam, 325sit sat per manegam dadossum trare gabanum. —
Dumque trahebatur nec se nec conspicit altrum,
nam tota in toto gathiatur testa viluppo;
semispoiatus erat, quasi nuda culamina monstrat.
Cingar, id advertens, properat, stringamque mudandae 330slazzat, et in tuttum nudus tandem ille remansit,
atque ad garlettos cascarunt denique strazzae.
Tanta repentinam coepit risarola brigatam,
ut centos illic Marguttos esse putasses.
Ille viam scampare volens sic absque mudandis, 335vergognaeque suae qualcum cercare covertum,
ecce pians cursum stramazzum tale piavit,
ut tamburrinum cascans sua panza sonaret,
namque ad calcagnos bragas vilupatus habebat,
sicut stuppa solet polzini nectere gambas. 340Concurrunt nudum vecchium guardare vilani.
— Day day — cridabant, — hay hay que cosa da rider. —
Foemineae fazzae partem voltantur in altram,
quae tantum buttant vergognam tempore scuro.
Ille senatorum primus, consulque Cipadae, 345ante manus supra borsam nummosque tenebat,
retro sculazzatis tavolazzum monstrat apertum.
Qua propter vergogna focum smorzavit amoris,
omnia vincit amor, sed scornus vincit amorem.
In pede iam toltus velociter inde scapinat,