Parce mihi, lector, si nunc tibi Musa puzabit.
Berta levans strato damatina bonhora catabat 460lombardas semper sua supra limina quaias.
Cingar, habens caudam vulpazzae more pelatam,
Zambelli talem cito iudicat esse prodezzam.
Quid facit astutus? stomacum sibi fortiter armat,
quottidieque illas fezzas in vase repostas 465servabat, donec fuit urzus stercore plenus.
Berta stupescebat, causamque petebat ab illo,
at Cingar noscens quod foemina vas sine fundo est
semper dicebat: — Cognosces denique causam. —
Mox illam tollens completam fecibus urnam, 470desuper effudit dulci de melle bocalum,
ut quod stercus erat mel esse appareat extra.
Hanc levat in spalla, tacitusque caminat ad urbem,
sed stravestitus, quia toti est cognitus orbi.
Dumque ibat, vidit Zambellum; protinus illum 475advocat, et dicto manifestat nomine se se.
— O Zambelle — inquit, — o mi Zambelle galante,
expectes, quaeso, non me cognoscere pares.
Sum bonus ille tibi compagnus, nomine Cingar,
qui tibi portavit, portat, portabit amorem. 480Quomodo stas vel tu, vel quomodo stat tua Laena?
Tocca manum, certe mihi pares esse gaiardus,
atque bonam chieram nobis tua fazza palesat. —
— Sum — Zambellus ait, — sat sanus satque gaiardus,
est quoque Laena simul sat sana satisque gaiarda. 485Sed dic, quid portas mastello, Cingar, in illo?
Vis, ego te altoriem? somam portabo libenter. —
Tunc Cingar, fingens se straccum, dixit: — Aita,
istud aita, precor, de spallis ponere pesum. —
Zambellus positis manibus discarigat illum, 490fratantumque rogat quid soio portet in illo.
Sed Cingar, frontem nullo sudore madentem
dum fazzoletto ficta stracchedine sugat,
respondet, tanquam scoprendo arcana sodali: