Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/174

Da Wikisource.
168 baldi

atque super steccos ignorat scribere contum,
ista pro causa praecepit Laena marito:
30ut vendat vaccam, nec tolgat allora monetam,
ast in credenzam, si quis vult tradere quidquam,
quidquam in credenzam capiat, tamen omnia fiant
testibus adductis; et quisquis comprat ab illo
det bolletinum, fidei pro pignore, scriptum,
35namque die sabato vult ipsa rescodere nummos.
— Sic faciam — Zambellus ait, — sta in pace fratantum. —
Mox vaccam stimulans — Zais, — inquit — zira, mamao. —
Subbiat inde, velut quum menat plaustra biolcus.
Cingar id audivit, Berta referente, quid egit?
40Non stetit abadam, properat, properansque susurrat:
— Qui nimis indusiat, caldum non mangiat arostum,
et male se allogiat, qui troppum tardus arivat,
amisitque bonum tardans limaga boconem. —
Talia dum secum meditat, frezzose caminat,
45et veniens urbem sperat quistare Chiarinam.
Ingreditur plenam varia de merce botegam,
quam tenet hebraeus, Sadoccum nomine dicunt,
qui circuncisus pollebat munere trino,
signatusque Deo fuerat, ne incognitus esset,
50lumine sguerzus erat, pede zoppus, tergore gobbus.
Qui centum miseros usurae sfecerat arte.
Vestimentorum pendebat copia grandis:
cappae, zupones, calzae, variaeque pelandae,
zacchetti, socchae, guarnelli, sive camorae.
55Cingar, deposito pegno, velut usus habetur,
sguarnazzam vestit frustam, totamque bisuntam.
Inde facit propriam sibi gialdam tradere brettam,
et vestes adeo similes giottonus adobbat,
quod circoncisum pensasset quisque Sadocchum.
60Iam rivat in piazzam, baganaius creditur, ecce
vacca procul visa est Chiarina, suusque biolcus.
Protinus incipiens garletto vadere zoppo,
et claudens oculum sguerzo cum lumine dextrum,