master Adrianus, Constantius atque Iachettus.
Hic per dolcezzam, scollabant corda vilanis,
quando de quintis terzisque calabat in unam
musicus octavam noster Iacopinus, et ipsas 35providus octavas longa cum voce tirabat.
Gloria in excelsis passat, iam Credo propinquat,
quod, si Iosquinus cantorum splendor adesset,
imparasset enim melius componere messas.
Iamque parecchiatur largo ballare sub ulmo, 40nam tribus in saltis balzarat Sanctus in Agnus.
Sed non ad finem missae descenditur ancum,
ecce sonare pivam sentit Iacopinus ab ulmo,
illico frettosis rammescolat omnia verbis,
de gesiaque statim saltant infrotta vilani, 45ac si tota foco vamparet cubba capellae.
Stringati iuvenes properant, pictaeque vilanae
cum bambasinis socchis scufiisque galantis.
Bli lirum resonat variis sordina balettis,
incipitur lassare Deum, servire diablo. 50Non stupeas, lector, si post celebramina missae
non videas tornare casam desinare vilanos,
namque sacrilegium pensant committere grandem
si vacuis credant ad missas ire budellis.
Non stetit indarnum Iacopinus et altra pritorum 55turba: cavant camisos, cottas, pluvialia prestum;
ad tavolam primum celerant, apponitur ocha,
lonzaque porcelli grassi, septemque galinae.
Omnia consumunt, canibus vix ossa relinquunt,
nam Testamenti vecchi praecepta recordant: 60quod rostum non vult avanzet usque domanum.
Ergo ubi mangiarunt ocham reliquasque vivandas,
sub tavolaque illic ossamina multa butarunt,
surgunt plus cocti quam crudi urgente bocalo,
ad salicesque ruunt, quo chiamat piva brigatam. 65Prae Iacopinus habet quantos offerta quatrinos
contulerat, faciens gentem basare manipol,