Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/205

Da Wikisource.

liber nonus 199

355ut cito brancat aquam frescam quicumque febrescit,
utque solet panis toccum zaffare famatus,
at miser inveniet magnam piliasse saiottam,
seque manus plenas retrovabit habere tavanis.
Ut fuit in stanza, gladii vult cernere provas:
360Laenae prima datur, dabiturque secunda Chiarinae.
Laenam improvisus, multa praesente brigata,
chiappat et in medio cortellum pectore ficcat,
corpore de cuius scampavit vita daverum.
Tunc dixit: — Cortelle meus, deh, suscita Laenam,
365te rogo per sancti virtutem Bartholomei. —
Talia sed muro poterat tunc dicere verba.
Non respondet ei, toto quia corpore morta est.
Pergit Zambellus, cortellum basat, et inquit:
— Mi cortelle, precor, cur non mea Laena resurgit?
370ut modo fecisti poltronam surgere Bertam?
Omnia buttavi pro te comprare, quid ergo,
quid codesella facis? sic me, cortelle, gababis? —
Sed nec de venis, nec polsis mortua battit.
Tunc villanorum diverso murmure stolus
375contrahitur, faciturque frequens cantone senatus.
Consul erat Gobbus, quo non astutior alter,
frater zuratus semper fuit ipse Tognazzo;
fecissetque nihil maium sine mente Tognazzi.
Ipse cipadanos pro rostris congregat omnes,
380et positis scannis sederunt ante Tognazzum.
Tota Cipada ruit, magno clamante senatu.
Mox nutu Gobbi boccas tenuere seratas.
Tognazzus grandem ramparat supra tinazzum,
atque comenzavit sic sic aperire ganassas:
385— Est verum quod nos hic, o brigata, dunamur,
ut vobis totam faciamus noscere causam.
Nos sumus hic magnae pillastri quinque Cipadae:
Bertazzus, Mengus, Gobbus, Cagnana, Tognazzus,
et qui disponunt dictum servare Catonis:
390«Pugna pro patria, si tu vis vivere sanus».