535Non aliter quando damatina bonhora levantes
se cazzatores, pars terra, parsque cavallo,
expediunt varias magno rumore facendas:
ad sonitum corni bau bau gens bracca frequentat,
qui chiamat spetum, qui lassum, quique cavallum, 540qui vocat heus to to, mordentque insemma cagnazzi,
seque sibi stessis retro culamina nasant.
Ac vulpes, leporesque ascoltant longe tumultum,
stant quacchiae in macchis, in boschibus, atque padullis,
nec sbuccare volunt tanto pro murmure tanas. 545Sic latitat consul Gobbus, Cagnana tribunus,
atque senatores alii, populusque Cipadae.
Ast animum repiat dictator barba Tognazzus,
confortansque alios se solum drizzat ad urbem.
Cingar avisatur, sociis lontanat ab altris, 550armatusque nigro se se boschamine macchiat,
per quod passatur, quando gens vadit ad urbem.
Tognazzus properans animo fantasticat alto,
sperzurat quod vult destruggere Cingaris artes.
Sed non Esopi follam, Tognazze, ricordas: 555dum parat insidias lardo sorighettus in uno
se cantone latens, facit illi gatta medemum.
Imboscatus erat Cingar, venit ecce Tognazzus.
Ut fuit appressum, se se manifestat apertum;
volgitur intornum, nusquam videt esse coelum. 560Perstringit manibus roncam, fendenteque magno
in duplices quartos spaccatur gobba Tognazzi,
atque ita cascavit fortissima rocca Cipadae,
maximus hic hominum saviorum, fama Cipadae,
sex voltas consul, sustegnum grande rasonis 565decidit, atque ingens iacuit sotosora pilaster.
Protinus arrancat Cingar, procul inde levatur,
sed prius arripiens Bertam, Bertaeque gemellos
filiolos, sgombrat mantoum nocte terenum,
inque tuis latuit montagnis, Brixia, Cingar. 570Tuque, regazze, meo bastinam pone muletto,
namque cavalcandi venit mihi voia per urbem.