Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/212

Da Wikisource.
206 baldi

ciliciumque patris generalis supra camisam
commodat, inde togas bertinas, inde capuzzum,
30groppiferamque sogam cingit; calzisque cavatis,
gambas atque pedes nudat, portatque zupellos,
ac tandem medio mantello tergora coprit,
sub quo portatur pro sporta, proque corona,
tasca tenaiarum, quibus aut disgardinat ussos,
35aut tosat, stampatque novam falsamque monetam.
Iam non est Cingar, quia sanctos portat amictus,
attamen est Cingar, quia sanctos nulla gonella,
nulla cuculla facit, seu floccus sive rochettus:
sub tunicis latitant heu sanctis saepe ribaldi,
40interdumque lupos castronum lana covertat.
Ergo sub his strazzis Baldum dissolvere sperat
Cingar, et in guisis aliis speranza niuna est.
Dismanicat roncam subito, ferrumque sub ipso
ficcat cordono, mantello cuncta teguntur;
45inde pians asinum compagnum nomine Rigum,
montat eum, portatque graves de pane besazzas.
Per planum montemque volans asinellus arancat,
non tunc francesam voluisset habere chinaeam,
tam bene quadrupedat ritu portantis ubini.
50Quisquis eum scontrat, multo se curvat honore,
namque videbatur sanctus Maccharius esse.
Si biastemasset, iurasses dicere vesprum,
tam bene scit collo bonitatem fingere torto.
Cercat elemosinam, quaeritque per ostia toccos,
55quisque dat huic panem, vinum, carnemque salatam,
et iam pro nimio somarellus pondere rerum
vadit apena, regitque gradum strachedine plenus.
Tunc iterum Cingar boscos repetebat opacos,
franciscasque togas spolians tornabat ut ante
60laicus, et in piazzis villarum cuncta gazanis
vendebat, multam quistans de merce monetam.
Denique Mantoam veniens, capitavit ad urbem,
perque cipadenses cattat furfantiter ussos.