Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/228

Da Wikisource.
222 baldi

talia namque facit stratagemata saepe cavester.
Mantua tota levat populum sotosora balordum,
30ipseque Zambellus cosam recitabat ad unguem,
cui gens ghirlandam facit hic, facit illic et illoc.
Gaioffus boffat, stizzat, se datque diablo.
Trombettam subito stradas iubet ire per omnes,
qui bandum faciat, qui notum, qui manifestum:
35quisquis bertinos fratres acataverit illos,
scilicet indutos tam sancta veste ribaldos,
atque palesabit quo se cantone covertant,
ille guadagnabit sine fallo mille cechinos.
Talibus avisis, homines sperone guadagni
40cuncta per inquirunt, nulli parcendo fadighae,
omnia discurrunt, vestigant omnia, voltant
omnia, nec lassant pertusos, antra, cavernas,
subvertuntque casas, gesias, pallatia, turres,
usque in latrinas callant, pozzosque profundos,
45inque cagatores alii per stercora rugant,
namque ob dinaros nulla est vergogna canaiae,
non fratri et patri, non perdonaret amico
pessima progenies hominum, mala razza virorum
qui semper meditant, de ruf de rafque, guadagnum,
50quales sunt sbirri, quales manigolda lovagna,
daccia qui tollunt affittum, quique doanas.
     Senserat hoc ostus, bonus ostus senserat istud,
in cuius betola Cingar Baldusque latebant.
Ante Potestatem properans, sceleratus arivat,
55inque suo fratres bertinos esse logiatos
approbat albergo, promissaque praemia tirat.
Tunc omnis mundus, praetore iubente, levatur,
arma capit, celeratque illam assaltare tavernam.
Protinus advisat iuvenem trombetta Lonardum,
60illum baronem dico, qui circuit orbem
ut tantum possit paladinum cernere Baldum,
cuius amicitiam super omnia cercat habere.
Nescius ergo rei tantae suscepit avisum,