Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/268

Da Wikisource.
262 baldi

qui fert sicut Atlas in collo pondera coeli.
Huc nochierus agit navem, si dicere navem
iam liceat, quae rocca paret, vel bastio muri,
cui dederit dudum in costis bataria canonum.
105Hic non herba viret; non spuntat rupibus arbor,
nemo pascit oves, nemo dat gramina bobus,
tantum nuda patent grossissima saxa ruinis:
sub quibus albergant falco, sparaverus, et uncis
cum griffis aquilae, smerli, gavinellaque proles.
110Huc tamen acclinat spennatam nauta galaeam,
solis ut ad radios possint sugare camisas,
et pegola et stuppa legni renovare galones.
Cingar se prora saltu despiccat ab alta,
tangere gaudet humum, gestisque solazzat alegris,
115votaque post humeros peradessum facta butantur.
Baldus eum sequitur, sequitur Leonardus et ille,
ille galantus homo, qui nuper in aequora bruttam
iecerat uxorem dicens: non esse fagottum
fardellumque homini plus laidum, plusque pesentum,
120quam sibi moieram lateri mirare tacatam,
quae sit oca ingenio quae vultu spazzacaminus.
Is erat e Berghem patria, descesus ab illa
stirpe Maronorum, quam menzonare pudemus,
vergognantque illam fomnae nomare fameiam.
125Huic nomen Boccalus erat, quo doctior alter
arte bufonandi numquam fuit intra Gonellas.
Succedunt alii, saltantes extra caraccam:
quisque locum cercat, quo soli corpora curent.
Cingar ubique suam rugando servat usanzam,
130donec ad obscuram pervenit denique grottam,
quam intrare timet, sed apertam porgit orecchiam:
si quemquam strepitum valeat sentire la dentrum.
Quale per artificum botegas murmur habetur,
quum pars martellat, pars limat, parsque nigrantes
135mantice carbones reddit plus gambare tostos,
seu voias Bressae, seu voias dire Milano,