Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/277

Da Wikisource.

liber tertius decimus 271

425Nunc unum ponit super altrum, nunc ve roversos
dividit antrattum, stantes culamine coelo,
atque super fundos modo tres, modo quinque balottae
apparent, ac una modo soletta videtur.
His bene completis, positisque da banda moiolis,
430maius assaltat opus: facit huc portare caraffam,
non malvasiae garbae, sed dulcis afattum,
dicens non aliter fieri quod fare parecchiat.
Hanc bibit, ad fundum veniens, trat in aequora zuccam.
Mox aperit boccam, monstrat nihil esse dedentrum,
435inde serans dentes grignantes atque scopertos,
soffiat et risum, dum soffiat, excitat illis,
cernere qui monam bertuzzam nempe parebant,
quae tenet in testa scufiam dentesque righignat.
Sopiat et vulgum sberlato lumine sgognat.
440Verum quis credat? dum soffiat, ecce farina,
ecce farina venit largo de gutture, quae iam
imbrattando omnes cogit scampare brigatam.
O puta, si strepitat plebs hic grossera cachinnis!
Nil tamen a Baldo valuit plus ducere risum,
445quam quod in hoc ipso medemo tempore zucca,
zucca gitata viam Boccalo nuper in undas,
Cingaris ad collum subito sprovista pependit.
Dumque illi stesso Boccalus buttat in ora
bocconem panis, dumque ocyus inde comandat
450hunc spudare foras, o res mirabilis, ecce
non ultra est panis, sed merda rodunda cavalli.
Omnia corteso tolerat costumine Cingar,
dum sic schrizzetur, ne schrizzum doia sequatur.
Quid plura? ex oculis coram tot gente Lonardi
455absque nocimento gucchias striccavit acutas,
inque sinu Baldi mandat cercare Gibertum,
hinc trahit o quantas qualesque con ordine robbas:
scilicet ampollam, specchium, calamare, sonaium,
chiappam piatelli, strigiam, pezzumque bragheri,
460et quos ad missam mocolos zaghettus avanzat.