Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/291

Da Wikisource.


LIBER QUINTUS DECIMUS

Corpora somnifero recrearat quisque riposso,
quae magis officio somni quam pane carebant.
Dum tamen attendit, Baldo mandante, coquinam
condere Boccalus, magnumque ad prandia piscem
5expedit, inque brodo piscis caulata paratur,
ecce lyram spoliat rursum Giubertus eburnam,
dulceque chordiculis carmen dyapenter acordat.
Vult etenim generosus homo gradire sodales,
ut sibi mox etiam donetur banca scolaro,
10in qua consideat cathedram sentire magistri
Cingaris, et secum percurrens almanach omne
deveniat praticus passatas dicere cosas.
Praeterea non est placidi natura Giberti
qualis quorundam cantorum temporis huius,
15qui, bene muschiati, petenati, benque politi,
non cantare volunt, nisi sint a rege pregati.
Non sic Giubertus, non sic novus alter Apollo,
cui si dixisset mulier pinzocchera: — Canta, —
cantasset subito, minima ne in parte negasset.
20Dispositis ergo terzis, quintisque, simulque
vocibus octavis, tandem sic voce comenzat:
— Heu quibus hoc mundi, quantisque in gurgite monstris
iactamur miseri, linguarum flatibus aequor
nostrum hoc et tumidis cynicorum exaestuat undis!