Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/297

Da Wikisource.

liber quintus decimus 291

205Huic caedes soror est, lis coniux, iraque mater,
huic livor pater est, rabies et stizza fiolae.
Hic hominum clamor strepitat, nitritus equorum.
Non ibi cagnones, bombardae, passavolantes,
non sagrae mancant, basilischi, non colubrinae,
210suntque pavaiones, sunt tendae, suntque trabacchae.
Polvificant nebulas pedibus repetando cavalli.
Celsa fracassatae conturbant sydera lanzae,
non quod conturbent, sed conturbare videntur,
gestarum quoniam sunt hic simulacra cosarum.
215Armatas densasque vides concurrere squadras,
ordine quae nullo bottis se grandibus urtant,
squarzantes maiam, schiodantes arma pesocchis
cum mazzis, stocchis, picchis, partesaque nonis.
Marsque roversatos ibi gaudet cernere mortos,
220subque cavallorum pedibus stentare misellos.
     At rex cunctarum stellarum Iuppiter, alto
in solio residens, sextum delegit olympum.
Urbs ibi campagnae in medio spatiosa repossat,
martello Steropis, Brontisque incudine, nec non
225arte pyragmonica miris fabricata murais.
Non est calzinis, non est fundata quadrellis,
ceu Zenoa et Napoli, Florentia, Roma, Milanus,
sed tantum variis finisque gitata metallis
stampatur, veluti campanas Brixia stampat.
230Merlos de duro gestat muraia diaspro,
possidet ignitum merlorum quisque rubinum.
Centum porfideae toccant ibi sydera turres,
fundamenta iacent duro de marmore bronzi,
cristallumque nitent frisorum cingula schiettum.
235Culmina sunt aurum purum, quibus alta volazzant
continuo vexilla, aquilis recamata grifagnis.
Rupibus argenti videas hic stare colonnas,
sustentare arcus ad sydera summa levatos.
Hic thermae ingentes, hic magna palatia surgunt,
240hic ve colossaei gyramina larga tinazzi,