Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/317

Da Wikisource.

liber sextus decimus 311

mille putanismi, et Veneris cagatoria nostrae.
Non desdegneris, quamvis sis foemina, namque
teque tuasque pares fas est dabanda relinqui.
Parcite, signores, si forza colerica me me
500straparlare facit, bruttasve sfogare parolas.
Ah nimis importat tam bellum perdere florem.
Credite non mancum Tognae, quod dire parecchiat,
quam si respondens ad messam proferat amen.
Non plus merda nocet naso, non morta carogna,
505quam mulier quae, se falsa beltate galantans,
cortigiana iubet, pariterque signora vocari.
O sporcum bruttumque nefas, o millibus unquam
non unctis, totoque orbis sapone lavandum!
Et quid agunt istae porchae, frustaeque lupazzae?
510Heu iuvenes, audite, precor, sentite poëtam,
atque poëtissam Tognam, quae tacta bocali
fulmine dovinat verum, drittumque prophetat.
Sunt Romae, Napoli, Florenzae, suntque Venecis,
Millano, Genoae, sunt Bressae, suntque Bolognae
515agmina vaccarum tantarum, quod mare totum,
flumina, stagna, lacus, borsaeque sugantur ab illis,
quas divas dominas, signoras, atque madonnas
turba gazana vocat, scribit, chiamatque fenestris,
atque madrigalibus, seu merdagallibus, illas
520cantant humana cum voce, sonoque lautti.
Has tamen aspernunt illae sbeffantque losingas,
atque pochifaciunt versus mancante guadagno,
quo veluti mulae ostinatae infine domantur.
Simplicium sed amor iuvenum, visique galanti,
525sinceri, purique agni, niveaeque columbae,
has faciunt nimia smaniare libidine cagnas.
Oybo, quis ascoltans non nasum stoppet et aures?
Ergo manus adhibent operi, cercantve caminos,
huc illuc varios nunc donis nunc ve sonettis;
530denique fundatas nequeuntes flectere turres,
ut sua cunctivorans satietur aperta vorago,