Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/323

Da Wikisource.

liber decimus septimus 317

dum prohibet nemo, dum sors dat pulchra favorem.
     Non Leonardus eam scoltat, procul imo recedit,
cui minus una placet mulier, quam trenta diavoi,
70ac genus humanum miserum putat esse per istud,
quod pro sorte mala muliebri ventre caghetur.
Ergo viam scampat, veluti scamparet ab igne,
per quem mille brusant troiae, semperque brusabunt.
Dumque fugit, secum loquitur: — Brevis illa voluptas
75subripit aeternum coeli decus; o pater, o rex,
quem trepidant victi manes, cui coelica paret
militia, unum oro: da invictum pectus et arma,
daque triumphatis me me hostibus altius ire. —
Candida virginitas quam pulchro in corpore praestat!
80At Pandraga vocat retro: — Me aspetta puellam,
o puer, o formose puer, me aspetta puellam;
non ego sum tigris, non sum leonissa, nec ursa,
non draco; mi pulcher Narcisse, quid ah fugis? ecce,
te seguito, atque pedes rupi seguitando tenellos,
85et patis indignans tenerinae damna puellae?
Dispietate nimis, saltem me cernere voias,
et me, quam fugis, aspicito, si sim fugienda,
sive sit apta tibi mea frons inferre pauram.
Deh moderare fugam, deh tantum respice quae frons,
90quae mihi sit facies, aetas iuvenilis et ardor. —
Cor Leonardus habet diamante probatius omni;
quo magis illa vocat, surdis magis audit orecchis.
Hinc tumuit sfondrata Venus, bardassa Cupido.
Ambo simul removent Pandraghae a pectore flammam,
95crudum ubi flant odium, serpas lacerante Megaera.
Praesta diabolicum traxit Pandraga quadernum,
quem relegens ursos constringit adire feroces,
atque comandat eis iuvenem squarzare tapinum.
Non fugit ille ultra, sed firmat littore plantas,
100imbrazzat scudum, stricto se praeparat ense;
atque facit testam, disposto pectore, bestis.
Ursa prior, rabiosa magis, levat aethere saltum,