Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/330

Da Wikisource.
324 baldi

Se teneat, si me scapolat, scapolasse diablum.
320Verum, sancte pater, per barbam perque capuzzum,
per si qua est charitas hoc in gestamine sportae,
oro, mihi vestrum voiatis dicere nomen.
Namque pur est grandis facenda, stuporque mirabel,
vos me, vosque meum socium, vosque omnia nosse.
325Numquid vos Balaam? aut Balaae bona mula prophetae
vivit adhuc? vestraeque godit praesepia stallae? —
Respondet senior: — Nostrum si nomen habere
vis ad noticiam, quod saxis dormit in istis,
huc prius ad me me velis deducere Baldum.
330Inde tibi, Baldoque meum volo pandere nomen. —
Obstupuit Cingar vecchium cognoscere fratres,
appelletque suo Baldum de nomine, seque,
Falchettumque suum; magnum putat esse prophetam,
ad quem vult penitus compagnos ducere secum.
335Ergo cuncta illi promittit, et inde caminum
brancat eum proprium, sibi quem sant’alma palesat,
atque ad speluncam meretricis denique venit.
     Candentes lunae paulatim aurora colores
scurabat, clarumque diem portabat Eous.
340Cingaris adventum quando Pandraga spiavit,
protinus incontra saltaverat extra cavernam,
fronteque rididula et brazzis currebat apertis.
Cingar, amorosos quando guardavit ocellos,
fat ter signa crucis, velut illa diabolus esset,
345mancavitque pocum, tam pocum, tamque pochinum
quin trapolaretur, ceu vulpes vecchia taiolis.
Sed cum Falchetti grandem rammentat amorem,
praestiter indretum scura se fronte retirat,
et mostazzonem talem cito porrigit illi,
350atque manu replicans roversa vibrat un altrum,
quod duo denticuli cascarunt extra ganassas.
In terram cadit illa ruens, squarzatque capillos,
arrabiata cridat, stridosque ad sydera mandat,
lamentisque petras montagnae spezzat aguzzis.