Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/349

Da Wikisource.

liber decimus octavus 343

herbarum crudis radicibus, amneque puro.
Ipsa aetas, lachrymae vigilantia sustulit occhios:
occhios corporeos, inquam, sed lumina cordis,
quo minus inspicitur terra haec, magis astra penetrant.
Ipse prophetandi docuit me iura Seraphus,
285quae sunt digiunis, longisque vegiare pregheris.
Illius ante oculos Deus orbem donat apertum:
rerum aditus, mentesque hominum, casusque futuri.
Hoc ego dignatus dono, tua semper in occhis
facta habui, sensique tuos, o nate, travaios.
290Mantua non modicos tenuit te carcere giornos;
passus es imbriferas, vento sforzante, ruinas,
post quas corsari bellum crudele tulerunt,
quo facto tandem venisti ad littora patris.
Non vos disturbet magicas hic cernere burlas:
295credite, sunt burlae, sunt baiae signa stryarum.
Insula non ista est, quae vobis insula paret,
non mons, non scoius, sed plurima schena balenae,
quam strya firmavit magicis Pandraga susurris;
supraque spallazzas eius, dorsumque peramplum,
300arte diabolica fecit portare terenum,
montes, campagnas, boscos, animalia, fontes.
Sic ego, dum stabam solus solettus in antro
rupibus Armeniae, sensi me ferre per auras
cum grotta pariter, cum sylva et monte levatum,
305hucve giusum poni pian pianum, more panarae,
quae sit vel freschis ovis vel plena becheris.
Tres modo sunt pestes, quibus aër, pontus, et omnis
mundus amorbatur, tres saghae, tresque diablae.
Haec Pandraga una est, Smiralda secunda, sed altra
310Gelfora, cunctarum pessissima fezza stryarum.
Hae sempiterno se iactant tempore fatas
vivere, dante illis Demogorgone bevandam,
per quam mortalis vita haec sine morte trapassat.
Sic Fallerinam, sic dicunt esse Medaeam,
315sic ve Dragontinam, sic Circem, sic ve sorocchiam