1010sic prius est licitum te stare tacendo quietum.
Guarda istam frascam, quam tanta superbia brancat! To. Tu mihi non unam sed noias mille dedisti,
quas supportandas non amplius esse putamus. Bi. Scilicet andamus vignas taiare novellas: 1015ut de nocte meas taiasti, deque polaro
Zamboni septem robasti, ladre, galinas.
Immo (quid alterius damnum scuitare bisognat?)
nonne meas gallis, gallinis atque polastris
continuo stanzas, cortivum, tectaque vodas? To.1020 Hui! rex parlat, loquitur reverentia papae,
qui tot habet stanzas, tot habet miracula rerum.
Me porcile tuum (scelus est chiamare fenilum)
vili compactum fango, marcisque canellis
sgallinasse baias? o cancar, guarda quod inquit, 1025guarda quod hic furfans, furfantum gloria, parlat!
vix pollastruzzum sua coniunx nutrit in anno,
et bravat plenum tot rebus habere casalem.
Scilicet a vestris pendet gula nostra galinis.
Veruni quis nescit te nocte catasse Zanolum, 1030dum quattus quattus stabas post terga fenili,
ut sibi tunc natum posses robbare caprettum?
ille sed accortus fingens dormire bofabat,
te tamen occhiatum pridem scaltritus habebat.
Interea dum tu levibus calcagnibus ibas 1035atque caprettinum subito arraffare parabas,
in pede saltatus, preso bastone, Zanolus
— Dayque lupo, day, dayquelupo, — pieno ore cridabat,
teque bonis stringhis caricans tutavia scapantem,
velles non velles, fecit deponere furtum. Bi.1040 O quales retrovat falsas hic boia fusaras!
dicere praesumis me bastonasse Zanolum,
me, qui bastarem Gattam affrontare Melatam
aut Bertolottum marchesca in gente Coionem?
ecquis erit tanti, qui se scire istud avantet?